4. Praeterea, cum nullus Angelus nitatur nisi ad hoc quod rectum sibi videtur,
oportet si ad contraria nitatur, quod contrarias opiniones habeat. Sed contrariarum
opinionum altera est falsa. Ergo aliquis Angelus habebit falsam opinionem.
Hoc autem est falsum: quia falsitas in nobis appropriatur phantasiae,
secundum Philosophum in 4 Metaph., qua tamen Angeli carent. Ergo
inter eos non potest esse pugna.
SED CONTRA est quod habetur Daniel. 7, quod quatuor venti caeli repugnabant,
per quos, secundum Glossam Hieronymi super eumdem locum, intelliguntur
quatuor angelicae potestates, regnis principalibus praelatae. Ergo Angeli invicem
repugnant.
Praeterea, hoc expresse habetur Danielis 10, 13, ubi Angelus ad eum loquens
dixit: «Princeps Persarum restitit mihi viginti et uno diebus». Ergo videtur
quod etiam longas concertationes ad invicem habeant.
Solutio
Respondeo dicendum, quod ista verba Danielis, unde tota dubitatio oritur, a
sanctis diversimode exponuntur. Hieronymus enim dicit, quod ille Princeps
Persarum, qui restiterat liberationi populi, erat malus Angelus, Persis praelatus:
sicut enim unicuique homini datur ad exercitium unus bonus et alter malus
Angelus; ita singulis gentibus duo spiritus praeponuntur, unus bonus, et alter
malus. Sed in hoc non est minor dubitatio. Constat enim quod Angelus Danieli
loquens, bonus Angelus erat. Quomodo autem sibi efficaciter tot diebus malus
Angelus restitisset, nisi iustam causam haberet, non potest dici. Quod si iustam
habebat, etiam impossibile erat illam resistentiam multo magis per bonum
Angelum fieri. Et ideo dicendum est cum Gregorio, quod uterque
bonus Angelus fuit: quod etiam magis litterae consonat, quae in eadem
locutionis serie principem Persarum nominat, et Michaelem Principem
Iudaeorum, quem constat bonum Angelum esse. Haec autem pugna sic intelligenda
est secundum Gregorium. Cum enim iudicia Dei sint abyssus multa, profunditatem
iudiciorum eius Angeli comprehendere non possunt: et ideo quid
unicuique genti vel homini debeatur secundum dispositionem divinam non semper
intelligunt, nisi eis reveletur. Contingit autem quandoque quod in diversis
gentibus inveniantur diversa merita, secundum quorum diversitatem videtur
|
|