Pocalodo et Malfaxado de Valarano, Laudensium equitibus, 
tensa Cremonensium ad Papie civitatem recesserunt. Sed 
predicti Laudenses equites, quamvis cum predicto Lamberto 
amore imperatoris ac ipsius Lamberti Papiam iverunt, tamen 
parvo tempore cum ipso Lamberto Papie morantes domum 
reversi sunt. 
His itaque Laude sic peractis Mediolanenses et Pergamenses, 
qui ad castrum Tricii obsidendum, sicut iam dictum 
est, perrexerant, castro ligneo et manganis et pretheriis quam 
pluribus ibi edificatis seu etiam ponte quodam ligneo super 
flumen Adue, quod fere circumquaque deambulabat, post 
castellum fabricato, fere usque ad festivitatem sancti Laurentii 
proximam venientem, antequam ipsum capere possent, ad 
ipsum obsidendum steterunt. Sed cum ipse Ruinus, imperatoris 
procurator ac missus, aliique Teutonici ac Longobardi, 
qui in ipso castro causa defendendi ipsum amore imperatoris 
intraverant, viderunt ses ab imperatore nec ab aliis ipsius 
amicis aliquem occursum habere, maxime cum ipsi multociens 
imperatori iam mandaverant se non posse ad ultimum resistere, 
nisi in occursum eis veniret, tum etiam quia Mediolanenses et
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |