imperavit. Huius itaque patrocinio cęnobitę suffulti, Romualdum  
intrepida securitate suscipiunt eique sanctę conversationis habitum  
tradunt. In eo igitur monasterio triennium fere transegit. 
III. Sed cum ibi cerneret nonnullos per lata gradientes  
remissius vivere, sibi autem arduam perfectionis semitam, quam  
mens dictabat, arripere non licere; quod sibi agendum  
esset, sollicite in semetipso cępit inquirere, multisque cogebatur cogitationum  
fluctibus estuare. Pręsumebat autem leviter conversantium  
vitam dure corripere et sepe ad eorum confusionem  
precepta regulę in testimonium convocare. Cumque redarguendis  
eorum vitiis vehementer insisteret, illi autem iunioris  
et novitii verba pro nichilo deputarent, tandem hoc obprobrium  
non ferentes, dum propriam emendare vitam despiciunt, 
de corripientis morte tractare cęperunt. Solebat denique  
Romualdus per noctem cęteris fratribus maturius surgere et, si  
oratorii adhuc ianua clausa esset, intra ipsum dormitorium  
in orationibus excubare. Erat autem predictum ędificium more  
solarii alte ędificatum. Hoc itaque invenerunt filii Cain, diabolo  
dictante, consilium, ut dum Romualdus ante alios solito more consurgeret,  
ipsi eum per solarii speculum, verso deorsum capite,  
in terram precipitarent. Quę res postquam Romualdo per  
conscium conspirationis innotuit, ille iam de cętero intra cordis  
cubiculum, clauso oris ostio, orans Patrem suum, imminens periculum 
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
 
  |