: Statuta Comunis Mergotii

Pag 78


et homines non teneantur ad aliquas expensas factas per dictos
consules, seu canevarios, in petendo et exigendo dicta debita, sed teneantur
ipsi dare debentes dicto Communi ad omnes expensas factas
per dictos consules et canevarios, et cogi possint realiter et personaliter
ad restitutionem dictarum expensarum.
Capitanei et defensores libertatis illustris et excelsae communitatis
Mediolani.
Visis et diligenter examinatis statutis vestrum Communis et hominum
Mergotii praesentibus alligatis, quae quinquaginta novem capitulis compraehensa
sunt, visisque confirmationibus alias per illustrissimos dominos,
quondam duces nostros, de eiusmodi statutis factis, nec non duobus
ordinamentis per vos nuper conditis et ultimo loco descriptis, eadem statuta
et ordinamenta confirmanda duximus et serie praesentium confirmamus
contentamurque quod eaad contextum, prout iacent, observetis
et observari faciatis. Datum Mediolani, die tertio Aprilis 1448.
Marcolinus. A tergo: Prudentibus viris potestati Vogoniae nec non consulibus
et hominibus Mergotii nostris dilectis.
Ego Ioannes de Seregnio, notarius et scriba in cancellaria praefatorum
dominorum dominorum capitaneorum et defensorum, ab originali
praedictas literas praedicti tenoris confirmatorias statutorum in praesenti
volumine compraehensorum ab originalibus fideliter exemplavi, et
in testimonium praemissorum me subscripsi.
Victalianus Borromaeus Aronae comes et cetera. Visis et diligenter examinatis
statutis vestrum Communis et hominum Mergotii in praesenti
libro superius descriptis et registratis, visisque confirmationibus per illustrissimos
dominos, quondam duces nostros, de eiusmodi statutis factis,
illa omnia confirmavi et confirmo per praesentes, contentus quod
ea observetis et ad litteram, prout iacent, observari faciatis. Datum, sub
fide mei magni sigilli, die vigesimo octavo Iunii 1449.

Torna all'inizio