Replere et densas suavi modolamine silvas:
Huius et hoc ipsum est tenui quod canto susurro.
Postquam me proprii perfudit lumine vultus,
Elicuit muti quascumque e gutture voces,
Cuius adhuc fidens de spe sustollor herili.
Spes sacra regna poli tribuit, spes omnia confert,
Mortuus est quisquis de spe titubando tepescit.
Ergo age, perplexos forti religamine nodos
Pandere multimoda nitar ratione per auras.
Unus non genitor quod se non sentit habere,
Nam mas femineum dat prolis corpore sexum,
Proditur androgeno nonnunquam sexus uterque.
Hic sine luminibus lumen dat, naribus ille,
Seu pedibus manibusque carens seu parte resecti
Qualibet integrum generat sine labe puellum.
Saepe pecus mutilum bruto dat cornua nato,
Sic patre curtato cauditus gignitur agnus.
Praeterea et rerum species diversa per orbem
Ex se nascenti tribuit quod non habet ipsa,
Hoc mare, hoc tellus, concae quoque saepe frequentant.
Actenus incassum certans si forte cucurri,
Cum pietate doce flexum: sum scire paratus.
Vatibus antiquis parva haec dissolve non inpar:
‘Dic’, rogo, ‘quis genitor cunctis det pectus in orbe,
Seu virtute carens ingenti robore natum
Procreat egregium, nullus cui sistere contra
Prevaleat mundique simul quem regna paviscant.’
----------------------------------------------------------------
EPITAPHIUM FORTUNATI EPISCOPI.
Ingenio clarus, sensu celer, ore suavis,
Cuius dulce melos pagina multa canit,
Fortunatus, apex vatum, venerabilis actu,
Ausonia genitus hac tumulatur humo.
Cuius ab ore sacro sanctorum gesta priorum
Discimus: haec monstrant carpere lucis iter.
Felix, quae tantis decoraris, Gallia, gemmis,
Lumine de quarum nox tibi tetra fugit.
|
|