Matheus Bononinesis: Quaestiones super modos significandi et super gramaticam

Pag 133a


communi vel propria, non accidit nomini
simpliciter.
<Ad 2-1-2> Ad aliud similiter per hoc solvitur,
quia licet qualitas pro altero membro
determinate varietur circa nomen, tamen
totum non variatur, et eo modo quo
variatur, bene volo quod sit accidentalis
nomini[s] prout qualitas comparatur ad
nomen simpliciter pro altera parte sui.
Sed secundum quod comparatur ad illud
pro toto disiuncto essentialis est.
Habitis ergo copulatis, scilicet quod nomen
de significato gramatico significat
substantiam, et quod de eodem significato
gramatico significat qualitatem, possumus
habere copulativam, scilicet quod
nomen de modo significandi essentiali generali
significat substantiam cum qualitate.
Et appelletur iste modus significandi
modus permanentis in ratione determinati
proprie vel communis.
 
< Solutio ad 3 >
Ad aliud quod querebatur, sic dicendum
est, quod nomen significat substantiam
cum qualitate, non substantiam et qualitatem,
secundum quod sunt modi transformati
a substantia vera et a qualitate
vera.
 
< Responsio ad argumenta >
<Ad 3-1-1> Ad argumenta in oppositum,
dicendum primo ad primum: verum est
quod maioris simplicitatis debet esse modus
significandi essentialis generalis,
quam modus significandi essentialis specialis,
sed falsum supponit in minori. Supponit

Torna all'inizio