dictionem, [e]ergo non est semiuocalis. 
23.  Alia ratio.  Omnis littera quae duplicatur in praeterito  
est muta; sed f duplicatur in praeterito, ut fallo fefelli,  
ergo est muta. 
24.  Oppositio.   Hic opponuntur tria haec uerba: mordeo 
momordi, spondeo spopondi, sto [s]steti. 
25.  Solutio.  Sed dicimus quia m habet uim mutae  
in duplicatione praeteriti et quod ante liquidam ponitur more  
mutae, ut Ramnes, et facit communem syllabam. Sto autem  
et spondeo: non duplicatur s in praeterito. 
26.F quoque ante liquidam ponitur, ut flagellum, unde 
hic muta esse demonstratur. Potestate igitur muta probatur; 
sed quoniam a uocali incipit prolatione nominis, ideo semiuocalis 
quibusdam uidetur. 
27.  De x.  X uero duplex demonstratur, quoniam modo 
pro cs modo pro gs accipitur, ut apex apicis, grex gregis. 
Haec nouissime a Latinis a < s > sumpta post omnes litteras ponitur, 
quibus litteris Latinae dictiones egent. 
28.  Quare dicantur semiuocales.   Semiuocales igitur praedictae  
litterae uocantur, eo quod quiddam semis de uocalibus 
habeant. Incipiunt enim ab e uocali et desinunt in naturalem  
sonum, ut ef el em en er es ix. 
29.  Quare x ab i incipiat.  X autem sola[m] ab i incipit  
per anastrophen Greci nominis xi, quia necesse fuit, cum sit  
semiuocalis, a uocali incipere et in se terminare; quod 
Eustropius confirmat dicens: "una x duplex est, quae ideo  
ab i incipit, quia apud Grecos in ea < n > dem desinit".
  |  
115 
  
  
  
  
120 
  
  
  
  
125 
  
  
  
  
130 
  
  
  
  
135 
  
  
  
  
140 
 
  |