Constantinopolis vetus Byzantium, et hic in eius optimo
loco ait urbem esse condendam. Quid, quod Trachiam,
ubi positum erat Byzantium, vult esse in oriente,
que vergit ad aquilonem? Opinor, ignorabat Constantinus
locum, quem condende urbi delegerat, sub
quo celo esset, urbsque an provincia, quanta eius mensura
foret.
45 Ecclesiis beatorum apostolorum Petri et Pauli
pro continuatione luminariorum possessionum
predia contulimus, et rebus diversis eas ditavimus, et
per nostram imperialem iussionem sacram tam in
oriente quam in occidente quam etiam a septentrione et
meridionali plaga, videlicet in Iudea, Grecia, Asia, Trachia,
Africa et Italia vel diversis insulis, nostra largitate
eis concessimus, ea prorsus ratione, ut per manus beatissimi
patris nostri Silvestri summi pontyicis successorumque
eius omnia disponantur . O furcifer, ecclesie ne,
idest templa Rome erant Petro et Paulo dicate? Quis
eas extruxerat? Quis edificare ausus fuisset? Cum nusquam
foret, ut historia ait, christianis locus, nisi secreta
et latebre. Aut si qua templa Rome fuissent illis
dicata apostolis, non erant digna, in quibus tanta luminaria
accenderentur, edicule sacre, non edes; sacella,
non templa; oratoria intra privatos parietes, non publica
delubra: non ergo ante cura gerenda erat de luminaribus
templorum quam de ipsis templis. Quid ais tu,
qui facis Constantinum dicentem Petrum et Paulum
beatos , Silvestrum vero, cum adhuc vivit, beatissimum ,
et suam, qui paulo ante fuisset ethnicus, iussionem
sacram ? Tanta ne conferenda sunt pro luminaribus
continuandis, ut totus orbis terrarum fatigetur?
|
|