Rufinus Sorrentinus: De bono pacis

Pag 156


aut per inanem gloriam, sed in humilitate superiores <sibI>] invicem
arbitrantes
.
Humilitas ergo est, que pacem Ierusalem servat indissolubilem, sicut et
suum contrarium, videlicet superbia, ea nempe sola pacis huius dissecat
unitatem. Quis enim non dico a bonis solummodo, sed a malis, quos
adhuc ecclesia sustinet <et> in quorum separatione ecclesiastice pacis
tranquillitas lederetur, quis, inquam, ab eis interim, nisi typo ventilatus
superbie, ob id tantum, quod mali sunt, corporaliter segretatur? Unde et
scripturis testantibus deteriores tales sunt nocentibus. Similes etenim
sunt hii levioribus paleis, que ante ventilationem aree de ipsa massa tritici
suspirantis aure flatibus rapiuntur, cum illi, qui per humilitatis pondus
graves sunt, generalis examinis ventilabrum prestolantur. Propter quod
dicitur: In populo gravi laudabo te.
Inde et Loth preconiis meruit non indignis subvehi, quod solus ipse
bonus inter pessimos perseveravit conversari. Iustum, inquit Petrus,
iustum Loth oppressum a nefandorum iniuria ac luxuriosa conversatione
eruit. Aspectu enim et auditu iustus erat habitans apud eos, qui de die in diem
animam iustam iniquis operibus cruciabant
.
Quanta denique est ista ecclesiastice pacis humilitas, que lupi domat
rabiem, pardi domat ferocitatem et leonis deponere superbiam non
ignorat, ut iam iuxta denuntiationem propheticam in conventu pacis
ecclesiastice habitet lupus cum agno, pardus cum edo accubet, leonem
quoque et vitulum simul videas commorantes!
XXIII. De pluribus differentiis, quibus
pax Ierusalem a Babilonie pace discernitur.
Nimis multa differentia a pace Babilonie pax ista distinguitur. Quamlibet
enim utraque bona sit? melioribus tamen hec pax titulis exornatur. Illi

Torna all'inizio