meminerimus aeditam, quae propter pudorem
et verecundiam foeminarum, eas non
sinit testibus vel coetui publico demonstrari, sed
per procuratores idoneos, Imperialem possint
adire clementiam, ad aetatis veniam impetrandam.
His et aliis justis et honestis rationibus
inclinati benignius, dicti fidelis nostri
supplicationes admisimus, eidem Isabellae filiae
suae de speciali gratia concedentes, ut causas et
lites pupillorum suorum in judicio, et extra
judicium, dum tempus tutelae duraverit, per
procuratores ab ea statutos vel statuendos, ac
si etiam ipsa tutrix hoc faceret, valeat exercere.
Eisdem etiam procuratoribus indulgemus,
ut in litibus in judiciis exercendis ipsi procuratores
sacramenta calumniae praebeant: cum pro
negotiis pupillorum se casus ingesserit
opportunus, objectione quod principales
personae non fuerint vel lege aliqua non obstante:
Statutis etiam civitatis Senarum cessantibus
in hac parte, et specialiter lege, quae
a principalibus personis exigit calumniae juramentum,
et quae etiam a tutoribus et curatoribus
procuratorem prohibet statuendum: dum
tamen pro ipsis procuratoribus caveatur,
firmum fore ac validum, quod duxerint
agitandum: ne judicia sint ludibria, vel
authoritate nostra se doleant circumventos,
qui cum talibus contraxerunt.
|
|