Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 948


Unde constat quod impassibilitas animae ad gloriam pertinet; et quod Christus
gloriam animae, inquantum est natura corporis, non habuit a principio
suae conceptionis, quia corpus passibile fuit: quamvis haberet animam gloriosam
quantum ad operationes quibus Deo fruebatur. Ideo sicut meruit immortalitatem
corporis, ita etiam meruit impassibilitatem animae.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod anima secundum suam naturam est impassibilis,
ut pati non possit, quantum ad passiones proprie dictas de quibus loquimur,
sine corpore; est tamen secundum naturam suam passibilis, idest potens pati has
passiones in corpore, et per corpus. Unde haec determinatio «per naturam»
potest determinare passibilitatem vel quantum ad potentiam, et sic falsa est propositio;
vel quantum ad actum; et sic vera est, quia passibile est potens pati.
Ad secundum dicendum, quod quamvis per accidens inesset animae passio, non
tamen per accidens aptitudo ad patiendum simul cum corpore: et ideo quamvis
ea separata a corpore, tollatur passio secundum actum, non tamen tollitur aptitudo
patiendi. Unde si iterum corpori uniretur, non faceret coniunctum sibi corpus
impassibile, sed in eo per accidens pateretur, sicut et prius, nisi quando
glorificata est: tunc enim si corpori unitur, corpus impassibile facit.
Ad tertium dicendum, quod impassibilitas animae pertinet ad beatitudinem animae,
inquantum natura et forma corporis: et talem beatitudinem anima
Christi non habuit a principio suae conceptionis, sed beatitudinem quae consistit
in actu fruitionis.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod, sicut dicit Philosophus in 1 Ethic.,
in felicitate aliquid invenitur essentiale ipsius, sicut virtutes quae faciunt
operationem perfectam; aliquid autem quod facit ad bene esse felicitatis, sicut
divitiae, et amici, et huiusmodi. Similiter dico, quod aliqua sunt quae sunt de
substantia beatitudinis, sicut dotes animae et corporis; aliquid autem quod est
de bene esse ipsius, sicut manifestatio beatitudinis ad alios, in quo etiam gloria
consistit, quia gloria est clara cum laude notitia: Glossa Rom. ult.: sicut etiam
Philosophus dicit, quod de bene esse ipsius felicitatis est ut felix etiam
post mortem vivat in memoriis hominum.
Quia ergo in Christo debuit esse completissima beatitudo, ideo non solum in
seipso beatificatus est, sed ad perfectionem suae beatitudinis etiam sua beatitudo
aliis ostensa fuit: et secundum hoc dicitur exaltationem meruisse: quae quidem
exaltatio in tribus consistit; scilicet in notitia cordis, secundum quod dicitur
accepisse nomen super omne nomen, quia nomen de re notitiam facit: item
in reverentia corporis, quantum ad genuflexionem: item in confessione oris; et
hoc est quod dicit Apostolus: «Et omnis lingua confiteatur quia
Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris».

Torna all'inizio