praticus, terminat inchoatum. Quibus paulisper licet commotus,
tamen intumui, pensansque cuius vocabulum talia principia conderent,
quisve tali titulo cognitus meum huiusmodi verborum compendium hoc
morsu vipereo, morsu tam avido momordisset, discurrendo mente per
singula non poteram invenire ledentem. Nam si vere nocenti volebam
ascribere prefate mee litterule lesionem, ex hoc ascribendi materia tollebatur,
quod ipsi predisseram intentionem eiusdem, et ipsum non tangere
vel quempiam in hac parte. Sed ecce mihi sic in extasi posito nuntius
astitit, cuius nomen officio consonabat, collega discretione non
modica sociatus, qui prolatis hinc inde sermonibus in diversitate materie,
more scolarium, delectabiliter et iocose manu gestabat epistulam, quam
mihi dextera nutante porrexit et ait: «Secundus Tullius mittit hanc; familiariter
accipe, tecum lege, hec ad tui sermunculi vulnera concedantur».
Videns autem hec nova prodigia sic emergentia monstruose, tanta novitate
perterritus tremula manu recepto cyrographo, pudore detentus
obstupui, timens ne forte, quod absit, more pacem horrentium, rissas
amantium, inconveniens aliquid eruptassem in quempiam, quo notam
reprehensionis in aliquo vel arrogantie sapientibus evitande, meis exigentibus
meritis incurrissem. Statim igitur oculo diffuso per clausulas,
dum textum detexui meo sermunculo dictionum pauperculo, pre ceteris
amaricantibus exhorrendum, ad mee mentis ergastulum stilo recursum
habui volutivo. Qua revoluta funditus et iterum undique revoluta saltem
scintillulam invenire non potui, que sic in me flagmam torreret immeritum
extualem. Propter quod, resumptis audacter ex innocentia viribus,
convenientia tela paravi satirica, meam brevem epistulam, superbis telis,
infructuosis spinis, flatibus inconsultis et aridis, causa non habita ferienti.
Quibus forte nec clippeus aliquis, lorica, nec torax, aut armamenta
|
|