Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 444


appetunt. Secunda ex parte delectationum, quas
insequuntur. Tertia ex parte tristitiarum, quas fugiunt.
Prima via sic patet. credebat enim Phaleas omnia iurgia
civitatis insugere propter possessionem et dominium
exteriorum rerum: et sic opinando fallebatur, quia et si
pauperes homines eo quod minus egent exteriori substantia,
ut plurimum litigant propter exteriorum substantiam,
personae tamen nobiles et gratiosae magis turbantur
et indignantur, si non possint consequi honorem
debitum et condignum. Quare si civium quidam personae
sunt pauperes, quidam gratiosae et honorabiles: spectat
ad legislatorem non solum statuere, ut possessiones
debite ordinentur, sed etiam ut honores decenter et iuste
distribuantur. et tanto principalius debet hoc intendere
circa honores, quanto litigia inter personas honorabiles
sunt magis detestanda, quam inter personas alias. Secunda
via ad investigandum hoc idem sumitur ex parte dilectationum,
quas homines ut plurimum insequuntur. non
enim homines solum iniustificant, et iniurias inferunt in
res exteriores propter avaritiam: sed etiam iniuriantur in
filias, et in uxores civium propter delectationem, et intemperantiam.
Decet ergo reges, et principes non omnes
leges ferre circa possesiones mensurandas, ut quod quilibet
quod suum est possideat: sed multa ordinare decet
circa possesiones reprimendas, ne cives sint intemperati,
et iniurientur in uxores, et in filias aliorum. Immo tanto
magis solicitari debent circa hoc quam circa illud,
quanto uxores et filiae sunt quid magis coniunctum quam
exteriores substantiae. Tertia via sumitur ex parte tristitiarum,
quas homines pro viribus fugiunt. volunt enim
homines gaudere delectationibus absque tristitiis, ideo iniuriantur
aliis in se non solum propter supplendam indigentiam,
ut propter tollendam famen, et repellendum frigus:
sed quia existimant alios posse eorum delectationibus
impedire, vel quia existimant eis posse tristitiam inferre.
non ergo solum propter possesiones sunt instituendae
leges, ut statuebat Phaeleas: sed et propter alia, ut est
per habita sufficienter expressum.

Torna all'inizio