Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 54


Gratanter quae postularat sese facturos pollicentur. Adgressus hostem, pugnavit et
vicit; Langobardis transeundi facultatem, sibi suisque, ut optaverat, iura libertatis indeptus
est.
13. Igitur Langobardi tandem in Mauringam pervenientes, ut bellatorum possint
ampliare numerum, plures a servili iugo ereptos ad libertatis statum perducunt. Utque
rata eorum haberi possit ingenuitas, sanciunt more solito per sagittam, inmurmurantes
nihilominus ob rei firmitatem quaedam patria verba. Egressi itaque Langobardi de
Mauringa, applicuerunt in Golanda, ubi aliquanto tempore commorati, dicuntur post
haec Anthab et Banthaib, pari modo et Vurgundaib, per annos aliquod possedisse;
quae nos arbitrari possumus esse vocabula pagorum seu quorumcumque locorum.
14. Mortuis interea Ibor et Aione ducibus, qui Langobardos a Scadinavia
eduxerant et usque ad haec tempora rexerant, nolentes iam ultra Langobardi esse sub
ducibus, regem sibi ad ceterarum instar gentium statuerunt. Regnavit igitur super eos
primus Agelmund, filius Agionis, ex prosapia ducens originem Gungingorum, quae
apud eos generosior habebatur. Hic, sicut a maioribus traditur, tribus et triginta annis
Langobardorum tenuit regnum.
15. His temporibus quaedam meretrix uno partu septem puerulos enixa, beluis
omnibus mater crudelior in piscinam proiecit necandos. Hoc si cui impossibile videtur,
relegat historias veterum, et inveniet, non solum septem infantulos, sed etiam novem
unam mulierem semel peperisse. Et hoc certum est maxime apud Aegyptios fieri.

Torna all'inizio