Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 156


concussos qui de offendentibus nos non habeamus audaciam faciendi
iusticiam nec ulcisci, quamuis de hoc totus in vestri consilii
iudicio conquiescam. "
Et sic consilio fine facto, Heneas ad uidendum Helenam se uelle
dixit accedere, quare Troilum et Anthenorem secum ducit. Et eis
intrantibus aulam pulchritudinis, ubi tunc regina Heccuba cum
Helena residebat in comitiua multarum nobilium mulierum, Heneas
et Troilus Helenam nisi sunt multis affectuosis sermonibus confortare.
Quare regina Heccuba, utpote sapiens et discreta, eos ad
tuicionem personarum eorum, ciuitatis Troye, et regis Priami satis
deuotis eloquiis fuit ortata.
Greci uero inter se de dampnis eorum et suorum nece a Troyanis
nequiter occisorum nimium tacito murmure conquerentur, et dicunt
se fuisse maxima fatuitate detentos qui ad tam grauia dispendia
personarum et rerum eorum se submittere uoluerunt a quibus
potuerunt tunc se salubriter abstinere. Eadem autem nocte aer
abductus multa caligine tenebrarum multas aquosas diffundit
pluuias in multorum ymbrium tempestate, ueluti si nunquam
pluuias effudisset uel quasi forte dii uellent terris effundere, Deucalionis
diluuio iterato. Et (quod fuit ipso grauius) ea nocte uentorum
rabies tanta et tam grauis inualuit quod omnia Grecorum
tentoria uiolenter a soli stacione defixit, propter que Grecis magna
doloris et laboris superuenit anxietas. Sed demum nocte fugata
fugierunt tenebre et predicte earum socie tempestates, cum aduenientis
diei splendor serenus apparuit, qui totam terre faciem illustrauit.
Tunc Greci armis eorum protinus induuntur, ad bellum procedere
festinantes.
Achilles primus inter Grecorum acies campum petit; deinde
Dyomedes, Agamenon, Menelaus, et Athenarum dux. Achilles
autem primus in Hupon, grandem giganti similem regem de Larissa,
impetuose irruit, et sic eum sua lancea Achilles inpulit et percussit
quod ipsum mortuum prostrauit ab equo. Rex Ortomenus aggreditur

Torna all'inizio