Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

230


incipientes igitur a sancto Valentino, ceteros episcopos subsequentes
per ordinem describamus. de sancto Valentino episcopo primo.
Valentinus fuit episcopus primus de hiis, quorum nomina leguntur.
cepit autem circa annos Domini .D.XL.; hoc autem dicimus
supponendo quod Syrus per annos .XX. precesserit Gregorium.
si enim per annos plures quam per .XX. ipsum precesserit, tunc Valentinus
antiquior erit quam hic eum describamus. vixit vero
Valentinus in etate, ut [in] legenda habetur, annis .LXXV.,
de quo inter cetera legitur quod, dum quidam comederet, in eius

Torna all'inizio