scriptis significaveritis, in toto effectui mancipatum esse nullatenus dubitabitis.
15.
EPISTULA CASTRI AD CIVITATEM
1 Bononiensium consulibus, et reliquis eiusdem civitatis incolis, Nonantulani oppidani, fidelis perseverantiam obsequii.
EXORDIUM
2 Qualia quantaque semper incommoda pro vobis actenus passi fuerimus, quanteque virtutis famulatum domi et militie vobis devotissime exhibuerimus, a prudentia vestra excidisse nullatenus credimus.
EXORDIUM
3 Qualiter pro honore et servitio vestro personas nostras pluribus periculis exposuimus, qualiter etiam Imolensium colla superba, ad vestri honoris gloriam et triumphum [ ] prudentiam vestram aperte meminisse, si alicuius probitatis memores essetis, minime dubitare deberetis.
velEXORDIUM
4 Quantum honoris et servitii tempore pacis et belli vobis exhibuimus, quanta quoque fuerint incommoda que vestri causa servitii passi sumus, universitatem vestram latere minime credimus.
NARRATIO
5 Hinc est utique quod vobis notificare volumus, Imolensium videlicet furorem in nos adeo excrevisse, quod non solum nostras pecudes in nostris partibus pascere et terras nostras non permittunt excolere, verum etiam personas nostras iuxta muros nostri castri capiunt, et quos capere non possunt, interficere non erubescunt.
|
|