Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 460


et prout habent ad se invicem concoridiam et unitatem:
sed (ut supra dicebatur) propter quod unumquodque
et illud magis. Quare si dominari plures in tantum est rectum
et dignum, inquantum tenent locum unius: dominari
unum et facere monarchiam, si debito modo fiat, erit
omnino rectior et dignor. censendum est igitur, regnum
esse dignissimum principatum, et secundum rectum dominium
melius est dominari unum, quam plures. Sed ut
solvantur obiectiones praetactae, sciendum quod quia plura
cognoscunt plures, quam unius, et citius corrumpitur
unus quam plures, et multi non sic deviare possunt ab intentione
communis boni, sicut forte faceret unus solus:
ideo si fiat monarchia et dominetur unus princeps vel
unus rex in toto principatu vel in toto regno, ille princeps
vel ille rex (secundum Philosophum 3. Politicor)
debet sibi associare multos sapientes, ut habeat multos oculos
et multos bonos, et virtuosos, ut habeat multos pedes
et multas manus: et sic fiet unus homo multorum oculorum,
multarum manuum, et multorum pedum. Non ergo
dici poterit talem unum monarchiam non cognoscere
multa; quia quantum spectat ad regimen regni, quicquid
omnes illi sapientes cognoscunt, totum ipse rex cognoscere
dicitur. Nec etiam dici poterit ipsum de levi posse
corrumpi et perverti: nam si rex recte dominari desiderat,
non est possibile ipsum perverti, nisi totum consilium
et omnes sapientes, et bonos quos sibi associavit, contingeret
esse perversos: talis enim maxime intendit commune bonum;
ideo si sic se habeat, omnino dignum est ipsum principari.
Si autem aliter se haberet,ut si spreto consilio, et dimissa societate
sapientum et bonorum, vellet sequi caput proprium,
et appetitum privatum, iam non esset melius quam plures: immo
pessimum esset eius dominiu, eo quod (ut patet ex
habitis, et ut infra planius ostendetur) tyrannis est pessimus
principatus.

Torna all'inizio