simillimus. Quod si superlativi in rimus desinunt, fiunt a nominativis 
positivorum addita rimus, ut miser miserrimus. 
De denominativis. Alia sunt denominativa, ut ab aeterno aeternitas. 
De verbalibus. Alia verbalia, ut ab amo amor. 
De participali. Alia participalia, ut a docto doctor. 
De adverbiali. Alia adverbialia, ut a cras crastinus. 
De speciali. Alia specialia, quae speciem demonstrant, ut homo. 
De generali. Alia generalia, quae in diversas species possunt dividi, 
ut animal. 
De adiectivis. Alia sunt adiectiva, quae addiciuntur, ut  magnus, 
parvus. Haec autem epytheta dicuntur Grece, Latine superposita. 
De gentilibus. Alia sunt gentilia, quia gentem demonstrant, ut Grecus, 
Hispanus. 
De patriis. Alia dicuntur patria, quoniam patriam designant, ut a 
Roma Romanus. 
De numeralibus. Aliud nomen numerale dicitur, quia numerum notat, 
ut unus, duo, tres. 
De ordinali. Ordinale quoque nomen est, quod ordinem figurat, ut 
primus, secundus, tertius. Sed primus de multis, de duobus autem 
prior dicitur. Primus siquidem merito de multis dicitur, quia superlativus  
est et proprium est superlativi, ut plures in suo genere 
proferantur. 
Differentia. Hoc etiam distat inter nomina ordinis et numeri, quia 
in numero omnes accipimus, ut cum dicimus 'centum ecce omnes'; cum 
autem centesimus dicitur, unus solummodo demonstratur. 
Ad aliquid dicta. Sunt alia ad aliquid dicta, ut pater, frater. Ad aliquid 
  |  
  |