Et secundum hunc modum tripliciter assignantur partes prudentiae et aliis virtutibus.
Uno enim modo assignantur ei partes quasi integrales, cum scilicet
partes virtutis alicuius ponuntur aliqua quae exiguntur ad virtutem, in quibus
perfectio virtutis consistit; et hae partes, proprie loquendo, non nominant per
se virtutes, sed conditiones unius virtutis integrantes ipsam. Alio modo per
modum partium subiectivarum; et sic partes illae nominant quidem virtutes, et
ad invicem distinctas, sed non quidem a toto, cuius partes assignantur, quia
illud de eis praedicatur. Tertio modo per modum totius potentialis, inquantum
scilicet aliquae virtutes participant aliquid de modo qui principaliter et perfecte
invenitur in aliqua virtute; et hoc patebit per singula.
Sic igitur dico, quod partes quas assignat Tullius prudentiae, sunt partes integrales.
Quia enim prudentia circa particularia operabilia est, in quibus universalia
principia dirigunt propter eorum contingentiam et varietatem; oportet,
sicut dicitur de scientiis in libro Posteriorum, ex eodem genere principia accipere,
ut ex similitudine aliorum factorum de his quae facere oportet, recte
ratiocinetur prudens; et ideo indiget experientia et tempore, ut ex his quae fuerunt,
quae memoria tenet, et ex his quae intelligentia respicit, de futuris provideat.
Memoria enim est, secundum ipsum, per quam animus repetit illa quae
fuerunt; intelligentia per quam prospicit ea quae sunt; providentia per quam
aliquid futurum videtur antequam factum sit. Unde providentia est completiva
et formalis pars prudentiae; aliae vero quasi materiales ad ipsam reducuntur.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod intelligentia hic dicitur cognitio eorum quae
ad opus eligibile accommodata sunt. Et quia intelligentia est proprie universalium,
quae sub tempore non cadunt, et ita quodammodo praesentis formam retinent;
ideo intelligentia dicitur praesentium non solum universalium, quibus
indiget prudens ad recte ratiocinandum de agendis, sed etiam singularium quae
nunc sunt.
Ad secundum dicendum, quod memoria praeteritorum indiget prudens non
propter se, sed in ordine ad praesentia eligibilia, ut dictum est.
Ad tertium dicendum, quod prudentia est formalis pars et completiva providentiae;
et ideo etiam quodammodo prudentia illa complectitur ex quibus ratio
procedit in provisionem futurorum.
Solutio II
Ad secundam quaestionem de partibus aliis assignatis a quibusdam, dicendum,
quod etiam illae sunt sicut partes integrales: requiruntur enim ad prudentiam,
secundum quod de futuris coniectat ex parte praeteritorum et praesentium, ex
quibus procedit. Oportet enim prudentem viam accommodam ad finem intentum
invenire; quod per «providentiam» facit, quae est praesens notio futurum pertractans
eventum; et iterum prohibentia removere. Contingit autem providentiam
|
|