Gotifredus Viterbiensis: Pantheon

Pag 188


et occisione civium abstinuit, sicut papa rogavit. Facta est hec secunda ab Alarico Romane urbis captivitas
per violentiam Vandalorum anno ab Urbe condita 1204. Postea Gisericus filio suo Transmundo filiam Valentiniani
principis in matrimonium copulavit. Atila vero ab Ytalia in patriam reversus, nuptias celebrat, et eadem nocte per
fluxum sanguinis de naribus inebriatus expirat. Iste est Atila metus orbis, flagellum Dei, superbus incessu, oculos
furiosos circumferens, amator belli, manu propria tenperatus, consilio validus, supplicantibus exorabilis, propitius
cunctis in fide receptis, forma brevis, pectore lato, minutis oculis, capite grandiore, rara barba, canitie conspersus,
simus naso, colore tetro. Actor Iordanis scribit, in exercitu eius fuisse quinquies centum milia. Item Atila ipse
undecim milia virginum aput Coloniam simul martirio coronavit, Nicasium episcopum Remis occidit. Martianus imperator
paulo post a suis fraude necatur, anno imperii sui 7.
Item de eodem Martiano imperatore versifice.
Nunc cesar Martianus stetit ordine primus.
Nunc rex Gothorum dat prelia Teodoricus,
Quem timet Italicus pro feritate situs.
Optinet Ispanos belloque premit Catalanos,
Sibilieque faro posuit tentoria pravo,
Omnia diripuit vulnere, marte, manu.
Sex annis Martianus vixit numerandis.
Primus papa Leo viginti prefuit annis;
His menses denos iungito bisque duos.
Simplicius Rome post primum papa Leonem
Suscipit ecclesie digne recolendus honorem;
Annos quindenos vita beata fovet.
Adde dies septem, quibus hic non vixit inepte.
Felicis pape post annos exprime septem,
Undenos menses, octo decemque dies.
Tempore Felicis fuerat rex Teodoricus,
Impius, inpatiens, Gothorum ductor iniquus,
Nomine christicola, vir scelerosus erat.
Gelasius papa stat tempore Teodorici,
Et sub Zenone Gothorum docmata vicit,
Annis bis binis, mensibus octo fuit;
Ter ternosque dies detulit ad requiem.
18. De Leone Bissa Grecorum imperatore.
Anno ab incarnatione Domini 440. Leo Bissa aput Constantinopolim Orientis suscepit imperium, 47. ab
Augusto. Qui filium suum Leonem socium imperii elegit. Occidentis vero imperium Maronianus aput Ravennam
accepit. Qui iuxta Tastonam civitatem quarto regni sui anno occisus est. Post hunc Severus sine iussu augusti aput
Ravennam tunc regnum invasit. Qui etiam quarto anno Rome diem obiit. Leo imperator Zenonem, generum suum,
Orienti prefecit. Leo imperator cum Ostrogothis pacem componens, Teodoricum, filium Teodemari, scilicet Veronensis,
de quo Teotonici sepissime miram narrant audatiam, obsidem recepit, cum octo esset annorum. Leo
Leonem, filium Zenonis generi sui, qui Orientem tenebat, imperatorem fecit. Ipse autem obiit 11. imperii sui
anno. Zeno imperator Orientis Romam veniens, a populo et a senatu gratanter receptus est.
19. De Zenone imperatore, 47. ab Octaviano Augusto.
Anno igitur ab incarnatione Domini 476. Zenon, natione Ysaurus, 47. ab Augusto, imperium sortitur. Porro
Occidentale imperium, id est Romanum, nepos eius tenuit. Quo a regno pulso, Orestes patricius filium suum,
Augustulum dicendum, imperatorem Occidentis creavit. Interea Odoacer, natione Rutenus, ex ultimis finibus Pannonie
cum Turcilingis et Cyris et Erulis gentibus ad invasionem Romanorum movit exercitum. Cui dum
Orestes patricius in terminis Ligurie occurrit, visa manu eius, perterritus fugit, et in Tycinum se contulit. Quem Odoacer
insecutus, capta urbe [Papia] occidit, atque inde per totam Ytaliam milite fuso, regium nomen usurpat. Iste
Odoacer a terra sua egressus, dum inferiores Noricas partes vel Pannonie superiores transiret, virum Dei Severinum,

Torna all'inizio