Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

264


circa hec tempora [fuit] in Romana sede Leo papa, vir sanctitate
conspicuus et scientia preclarus. iste dum ad letanias maiores
pergeret, Romani de sua promocione turbati, diabolica vesania
instigati, ei oculos eruerunt et linguam similiter preciderunt.
sed Deus miraculose et visum sibi et linguam restituit.
iste tamen ad Carolum confugit et ea, que sibi Romani
fecerunt, indicavit. Carolus igitur, Romam veniens, ipsum
vindicavit et in sede sua restituit. eodem tempore, cum Romanorum

Torna all'inizio