in virtute Rainerii, qui postmodum Tuscię marchio factus
est, habitavit.
XL. Hic autem Rainerius coniugem suam occasione
propinquitatis abiecerat et consanguinei sui uxorem, quem ipse
se insequentem quodammodo invitus occiderat, in coniugium
copularat. Ob hoc itaque Romualdus, ne criminis eius particeps
fieret, gratis manere in eius possessione noluit,
sed unum sibi aureum pro aqua, alterum vero pro lignis appendit.
Quos cum ille omnino respueret, malens videlicet sua dare quam
a sancto viro quicquam recipere, postremo tamen victus assensit
|
1
5
10
|