Petrus Damiani: Epistulae

Pag 7


De meo scilicet accipiet, quia et in me est. Unde et in Ysaia vox Patris ad
Filium: Spiritus meus , inquit, qui est in te, et verba mea, quae posui in ore
tuo, non recedant de ore tuo et de ore seminis tui usque in aeternum . Ipse
nimirum spiritus est illa virtus, quae de illo exiebat, sicut in evangelio
legitur, et sanabat omnes.
Et iterum de muliere fluxu sanguinis liberata: Ego novi virtutem de me
exisse .Unde et apostolus ad Galathas: Quoniam , inquit, estis filii Dei,
misit Deus spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem abba pater . Et
alibi: Qui spiritum Christi non habet, hic non est eius . Ecce hic, cum dicit
apostolus: spiritum Filii sui vel spiritum Christi numquid addit et Patris,
ut dicat spiritum Christi et Patris? Numquid quia praetermisso Patris
vocabulo spiritus Filii dicitur, iure consequitur, ut Patris esse spiritus
denegetur? Idem quoque apostolus ad Philipenses ait: Scio enim, quia hoc
mihi proveniet in salutem per vestram orationem et sumministrationem
spiritus Iesu Christi . Hinc est, quod sapientia Dei , quae proculdubio Christus
est, dicit: Spiritus meus super mel dulcis, et hereditas mea super mel et favum .
Sicut ergo cum Filii vel Christi spiritus dicitur, non statim consequitur
ut eum possimus a Patre disiungere, ita cum dicitur Spiritus Patris,
non eum possumus a Filio separare. Beatus etiam Petrus ait: De qua salute
exquisierunt atque scrutati sunt prophetae, qui de futura in vobis gloria
prophetaverunt, scrutantes in quid vel quale tempus significaret, qui in eis
erat spiritus Christi, praenuntians eas, quae in Christo sunt passiones et
posteriores glorias . Quod autem eundem spiritum Filius in discipulos miserit,
idem Petrus in Actibus apostolorum perhibet dicens: Dextera igitur
Dei exaltatus et promissione Spiritus sancti accepta a Patre, effudit hoc
donum, quod vos videtis et auditis . Hinc est, quod, cum resurrexisset a

Torna all'inizio