Bonifacius Veronensis: Eulistea

Pag 32


Iam capctivi omnes clamant, et murmura mittunt: -
Tempus adhuc fuerit vindicte talia dextre;
Hec facient, si vita comes, quod regna stupescent
Italia; quod si nomen ibit memoria nostrum,
Si secus hoc geniti facient, nostrique nepotes,
Concives etiam. Perusine gloria gentis
Vivit adhuc, vivetque diu, dum secula stabunt,
Submicteque hostes, et adhuc sua singna redibunt.
Hic tibi passa iacent secus atque fluenta Tupini;
Ponent castra, erigent muros, tentoria, turres,
Infringent portas, tollent nova menia, facta
Evertent solio: fient divinitus ista.
Sic que prophetamus subito vos tanta videre
Spectamus leti; nos hic letamur et esse.
Ut nostri propere veniant et talia cernant,
Ac peragant graviora satis quam forte loquamur.
Non sunt hii soliti quicquam portare molesti,
Nonne subesse ullis: semper voluere preesse:
Sic pueri didicere suis a mollibus annis;
Sic proavis et avis habuere prioribus urbis.
Ergo, Fulgineum, spectes tua tela futura;
Illa namque die poteris Fulligo vocari:
In te luctus erit, ullulatus, plantus et orror;
A te non ultra lamentum cedet; et omne
A te quod pulcrum fuerit, tolletur, et omnis
Hornatus cessabit ibi: tua festa dolore
Ac lacrimis permixta ibunt, ne qui vivet usque
Consolator erit: sic conculcata iacebis,
Quod merito vidua diceris et orphana mundo.
Advertent cari facies, ac omnis amicus
A te secedet tunc; et tua gloria cedet,
Ac transibit honor, transibunt pinguia cuncta.
Tu que non nosti dominum, dominamque negasti,
Que regum regina sedet, que gentibus orbis
Imperat, et celi claves tenet, atque profundum
Arcet, et inferni penas, animasque nocentes.

Torna all'inizio