Haec ubi sic fatus, post murmura postque tumultus
Cencius assurgit et lacrimosus agit:
«Hei mihi! Quid dicam, patres, extrema videmus,
Perdimus hanc sedem, perdimus atque Petrum.
Non ago de dampnis, de prolis perdicione
Aut de corrupti suspicione thori.
Eripitur pietas et virtus religionis,
Et quaecumque sacra novit habere fides.
Et qui sunt, qui subripiunt tam dulcia nobis
Tamque salutiferae gaudia plena spei?
Qui sunt, qui tollunt nobis vitamque Deumque
Aut nos avertunt a pietate patris?
Qui sunt, qui Romam vallarunt obsidione
Et nos captivant et bona nostra vorant?
Teutonici, gens dura quidem, sed inepta, magisque
Ex placito sese quam ratione regens.
Adsunt vicini captantes praemia Tusci
Et fugiunt dominae iusta flagella suae.
Hos agit Henricus ut fortis et ingeniosus,
Sed nec Saxoniae praelia ferre valens
Nec de faemineo congressu laeta reportans,
Quae docuit regem non satis esse virum.
At nec Hannibalem nec Pirrum magnificamus,
Et pecus hoc hominum maxima Roma timet?
Quos fugitis? Gallos non vestra potentia fregit?
Numquid et Arrontis non viduavit humum?
An quia pugnandum nobis sub principe Christo,
Mollior est animus aut manus aut gladius?
Gregorius mihi signa ferat pugnetque precando
Et levet ad caelum fortis utrasque manus,
Donec defficiat Amalec saevissimus hostis
Et Christy populus cum duce laetus agat.
Ite, fides vobis clipeos et tela ministrat
Atque triumphales tollet in astra manus.
Quisquis Gregorium non suscipit, esto prophanus
Et iam Romanos extimeat gladios.
Qualis Iudeus vel Iudas, perfidus esto,
Quisquis in aecclesiam pontificemque facit.
Qui papam geminat, non est de dogmate nostro.
Et qui consentit, non meliora sapit.
Hos hostes habeat virtus Romana per aevum,
Hos contra laeto pectore bella gerat.
Sic patriam civesque tuos, Romane, tuendo
Ad patriam venies et diadema feres
Ad patriam lucis, ubi pax et gloria iustis
Et regnum perpes et decus et requies,
Quo non Henricus miserabilis iste laborat
Et Guibertus ei iunctus amore rei.
Contra quos, quoniam Christum Petrumque fatigant
Propter spem vitae corda manusque date!»
Haec ubi sic egit, tollunt oculosque manusque
Ad Dominum, spondent omnia sic facere.
Tum vero motus et sollicitudo per Urbem
Armorumque sonus excubiaque tonant.
Occurrunt, pugnant et nulla pericula vitant
Et iam Teutonicos non metuunt gladios.
Urbem mutatam credas, quin ymmo renatam,
Qualem est expertus Hannibal et timuit.
Caesareos henses videas Magnique chohortes
Et veteres ausus miliciaeque modos.
Henricus cernit et sicut aera liquescit,
Nescit, quo redeat, si sine laude redit.
Sed quia campus ei non commodus esse videtur
Et iam Romanis cedere castra videt,
De subito collem conscendit et aptat in arcem
Et cingit muro triste Palaciolum.
Romani viso tam multo intrinsecus hoste
Turbantur subiti de novitate mali;
Stant tamen et variis hostem congressibus angent.
Et vires eius undique debilitant.
Cernunt occisos matres in sanguine natos
Et nati patres, nec modus est lacrimis.
Barbara gens tali de prosperitate levata
Non parcit iugulis fortibus et teneris.
Quos capiunt, truncant, gemino vel lumine privant,
Aut perimunt gravius carcereis crucibus.
Haec quoque parva puta maiori coelitus ira,
Ipsa domus Petri diripienda datur.
Rex gaudet, quasi Gregorium iam caeperit atque
Victus sub gladio pendeat ille suo.
Pontifices illum per tam funesta secuti
Conveniunt, ut agant, ne vacet aula Petri.
Accelerant, sed precelerat Dionisius audax
Et pransus sacra se locat in cathedra.
«Si propter cathedram debemus credere papam,
Non mihi maior», ait, «aut prior alter erit.
Denique, si nostras voces expectat, habeto,
Possumus ut pransi vota precesque dare».
Sic alias alii quaerunt confingere causas,
Et, quem sublimant, laedere non trepidant.
Rex etiam cernit, quia se quoque concio spernit,
Et iam perfidiae poenitet et furiae;
Sed, qui mos pressis tanta caligine, perstat
Et, quasi cuncta videns seria, dissimulat.
Guibertus lacrimas et ter componit et illum
Se non sponte sua fingit adire gradum.
Denique per lacrimas, quod dicitur, optat haberi,
Quas mimi specie format et ire facit.
Quid tum Gregorio visum est potuitve videri,
Cum sacram sedem ludibrio fieri
Cerneret et statuam Caldeo more levatam,
Quam cum grege suo turba caduca colat!
Quare, summe Deus, haec tanta licencia pravis,
Aut ubi tam promptus in mala castra furor?
Sennacherib legimus multa de gente superbum
Atque urbem sanctam perdere pollicitum
Nudatum subito legionibus et rediisse
Turpiter et gladio decubuisse domi.
Assirii cum Samariam pessumdare vellent,
Et devastasset spem quoque longa fames,
Iam iam cum populo sese et sua rege daturo
Noctu insperatam vix habuere fugam.
Quis numeret strages gentis et milia tanta
Gentis barbaricae caesa minore manu?
Quis nescit Iudam, Samsonem cum Gedeone
Et Iudith viduam Deboreamque manum?
Et quis non trepidet, quis denique non moveatur,
Cum videat pressum depositumque pium,
Contra perversos laetis successibus usos
Et perversorem, quod cupit, efficere?
Heccine, iuste Deus, sententia iusta vel ira?
Et quid dicet homo sic faciente Deo?
Gregorius mitis, paciens expellitur; ille
Durus et inpaciens et canis heligitur.
Sed non heligitur, ymmo magis impietati
In capud et caudam bestia saeva datur.
Sic est, sic fiat, coeli decreta videmus,
Iam de iudicio non moveatur homo.
Gregorius cum Gregorio Petroque decenter
Sublimatur adhuc in meliore domo.
Servit ei pravus; an non servire videtur,
Cum polit et format, urit et ygne probat?
Quid valet argentum, si non formatur in usum?
Tum vero formas, si prius ygne probas.
Quid psalmista canit, cur exprobrat impietati,
Dum consolatur, tristia qui patitur?
«Vidi perversum Libani super alta levatum,
Et pertransivi, si locus esset ei,
Et iam nullus erat. Coepi perquirere, sed non
Inveniebatur: iam pacienter age».
Atque audi melius, quid significare videtur
Haec tam veridici clausula misterii.
Non est ergo locus perversis, quando futurus
Ignis eos uret, qui neque deficiet,
Et sine spe finis carnes torrebit iniquis
Et faciet funus flebile spiritibus;
Absit, sed pravi locus est quaecumque piorum
Causa latens hominem, sed manifesta Deo,
Quae vel purgari vel debeat accumulari,
Si qud habet pravum vel minus ad bravium,
Quod fit per reprobos, ideo conceditur illis
Vita, potentatus, gloria, divitiae.
Dumque superbitur vehemens, accenditur ignis,
Ut pauper turpem perdat in igne cutem;
Aut datur, ut niteat praeclarius; ergo peracto
Purgatoque pio non habet ille locum;
Et sic clementer agitur, quia regula iusta
Exigit in pravum deterius fieri,
At iustum nitido purgari purius auro,
Ut nequeas rugam cernere vel maculam.
Hoc de consilio pariter bonitatis et irae
Guitbertus sordet Gregoriusque nitet.
Gregorius patitur, ut purior efficiatur
Et dignus solio distribuente Deo;
Guitbertus licitum sibi credit perdere iustum,
Nec sentit penas perditus ipse suas.
Numuid Iob Sathanas non expugnare petivit,
Et suscepit eum? Numquid et ipse Deum
Non est adgressus? Quis Iudae traditionem
Consuluit? Sed iam sic eat, opprobriis
Mitis homo crescat; nemo turbetur: agonem
Istum mirari condecet atque sequi.
Interea nostris per tot mala debilitatis
Gregorius semper fortior efficitur.
Et qui Gregorium Christo ductore secuntur,
Quod possunt, faciunt, sicut et ille facit.
Vulnera, capturas, natorum vulnera seva
Postponunt fidei iudicioque Dei.
Sed crescente malo de prosperitate malorum
Mollescunt aliqui suffugiuntque pati;
Et iam iam trepidant, iam regis munera captant,
Quaerunt privatis tempora colloquiis.
Compositis rebus statuunt aut vendere patrem
Aut suadere suo credere consilio:
Consilio sane tanquam serpentis et Evae,
Ut cecus pomum tangeret inlicitum;
Et faceret pacem contra ius et pietatem,
Solvens periurum nemine teste suum.
«Ecce vides», aiunt, «quo te sententia traxit,
Nos tamen hunc hominem subdimus ecce tibi.
Sed veniat, ne quis videat faciatque ruborem,
Ut, quicumque favent, dissipuisse putent,
Et iam nemo suum dignetur dicere regem,
Si quasi periurus denuo peniteat».
Ille dolos sentit et perversoris et horum,
Et negat illicito credere consilio.
«Si mihi corpus», ait, «longo squallore liquescat
Aut gladio tollat perfidus ille caput,
Non moveat nec iudicium pervertere cogat,
Ut solvam subitus, quem ligat ipse Deus.
At si peniteat, si vere confiteatur,
Inveniet promptam solvere vincla manum.
Dum iacet et saxo premitur nec Christus aperta
Voce levat vinctum nec iubet inplicitum
Solvere, non solvam. Vocet ergo Martha Mariam,
Occurrat Domino non procul a tumulo.
Adsint Iudei, lacrimas mirentur amici,
Tollatur moles, surgat, et ire sino,
Si tamen ille iubet, qui clamans erigit illum,
Sicut discipulis praecipit in Lazaro.
Non mihi iuravit? Non hac ratione vocavi
Pontifices Gallos egregiosque viros,
Ut vel consiliis sese mutaret eorum,
Quos sciret vacuos omnibus his odiis?
Quid fecit? Non cepit eos ferroque ligavit
Corruptaque fide clausit eis reditum?
Nunc credam verbis? Quia scilicet ille nepotes
Cepit habetque meos et male vexat eos?
Sic faciat; si sunt, quales desidero, vivant;
Si cedunt gladio, non vehementer amo».
Sic illi visa tanta patris integritate
Auro, non gladiis sustinuere capi.
Mox, ubi privato nequeunt advertere mentem,
Consilio vulgus solicitare student
Iam fessum, iam vulneribus dampnisque remissum,
Iam cupidum pacis et novitatis amans.
Maximus, in rerum cura pro nomine maior
Et plus antiqua nobilitate potens,
In Capitolini collem conscendit et illuc
Cum populo papam convocat et medius
Ante senatores equitum peditumque catervis
Ad papam lacrimans subdola verba facit:
«Quanti te faciat et fecerit haec tua Roma,
Testatur longi saeva ruina mali.
Non ago de rerum summa, de pontificatu,
Qui tamen haut modici muneris instar habet.
Et quamvis honus est et non honor haec animarum
Cura, tamen sequitur hanc quoque magnus honor,
Sed qui praecipuus honor est et clarior omni
Regno Romanae copia militiae.
Nolo iam verbis incumbere, quae vetus illa
Gloria, cum Romae subdita cuncta forent.
Sed nunc quis dubitet magnae virtutis habendum
Gentem tam saevam sustinuisse diu
Et regem fregisse crebris congressibus istum,
Quem neque Saxonici sustinuere viri.
Ergo puta, quo Gregorii teneatur amore,
Quae tibi sic sese contulit atque sua.
Et nunc igitur enses in corda paratos
Aspice vel captam, quam regis, aecclesiam.
Et iam pone modum tandem rationibus istis,
Ut populus veteri pace quetus agat.
Si pater es, debes et viscera patris habere;
Si pastor, lacerum flere et amare pecus.
Petrus pro populo fidei pacique vocando
Sustinuit mortem fortiter atque crucem.
Sic quoque iunctus ei per tot discrimina Paulus
Crimine sordentes sanguine lavit oves.
Sic Clemens, sic Cornelius, sic cetera sacra
Pontificum series se neci prima dedit.
Solus ab his nomen non solum pontificantis,
Verum regnantis et dominantis habes.
En morimur, miscet senio sua fata iuventus,
Et mater prolem laeta perire sinit.
Et maiora iubes, sed quae maiora feramus,
Dum Petrus et Paulus regnet in urbe sua?
At iam nemo Petrum, nemo vult tollere Paulum»,
Nec mihi Gregorium tollere quaerit homo.
Victores vinci cupiunt et iungere dextras,
Et faciente Deo rex quoque iussa subit.
Certe, quae tribuit bello victoria finem,
Rebus in afflictis laetior esse solet.
Si fidei causa Petrus mihi contulit arma,
Quis pugnabit ei, cum satis est fidei?
Si vero mortes et eorum fata sitimus,
Non hoc de Petri tradicione puto.
Nam quod in uxorem durus fuit atque maritum,
In fraudem pocius verba cruenta dedit.
Sed non Herodem percussit se capientem,
Neronem tacitus in cruce sustinuit.
Parcendum penitus didicit pietate magistra
Et nequaquam homini vel maledicta dare.
Te quoque non dubitem, tanquam de dogmate Petri,
Christy mandatum sicut et ille sequi.
David cum Saulem sopitum perdere posset,
In christum Domini ferre manum timuit.
Sic etiam caeco cum deprehendisset in antro,
Flevit per clamidem se lacerasse fidem.
Iam cum te dampnatus erat divinitus ille
Nec tamen ut lapsum sanctus aborret eum,
Sed sacramentum veneratus pectora tundit
Et regis tunicam sentit habere sacrum.
Quid quod et in vigiles desevit signiferumque
Et pro rege malas arguit excubias.
Regem funestum fateor dignumque perire,
Atque utinam gladio foderit ista manus!
Sed vivit, faciente Deo meliusque vivente,
Ne dicant hostem te iugulasse tuum,
Et sit Gregorio iactura cupidine laudis
Ad veniam faciles et barbara corda moveri
Constantes animos plus prece quam gladiis;
Et quod Romani pro te pugnasse videntur,
Non tibi, sed Domino se potuisse pati.
Aspice nunc vultus truncatae nobilitatis,
Et populi, quaeso, saucia membra vide.
Denique, si Romam minus est servare, vel orbem
Respice lapsurum, quem tibi Roma dedit».
Haec dicens animos populi seducere temptat,
Ut, si papa neget, ille dolo teneat.
Papa videns populum turbari seque doloso
Obcingi laqueo, stat tamen intrepidus
Atque ita: «Quod Romam laudas, o Maxime», dixit,
«Nos quoque laudamus et bene suscipimus.
Et quis non laudet tantum pietatis amorem?
Quis non magnificet tela secuta fidem?
Laudamus veteres armis victricibus orbem
Subiecisse suis legibus et patriam
Illutrasse sua virtute, sed illa
Gloria terrestris atque caduca fuit.
Haec autem vere laus est, ubi vita perhennis
De fidei titulo militiaque venit.
Sed quis ego? Si Roma mihi sua vulnera pensat,
Irritus est talis et sine messe labor.
At si pugnavit pro Christi nomine, Christus
Rex est et dominus et diadema dabit.
Sed si legitime certavit, viderit unde,
Obsecro, quae lex sit ista, videto parum.
Hostis habet muros, altaria possidet hostis,
Cernitis et statuam, quam Babilon statuit.
Quae pax ergo potest nobis et civibus esse,
Si non illa Deo servit et aecclesiae?
Sed morimur. Dolor iste magis mea viscera torquet;
Nemo potest vulnus hoc magis imprimere.
Atque utinam moriar, ne tantis mortibus vivus
Inteream, tantum vivat amica fides.
Sed Christum non destituo, sub imagine pacis
Bella latent, victis scilicet arma damus:
Victis aecclesiam, victis concedimus Urbem,
Quid superest? Et me tradite, et non renuo».
Sic habit, et latebras nocturno tempore quaerit,
Non mortem metuens, sed sapienter agens,
Ut neque, quos pascit, sine consolante relinquat
Et miseris parcat, quos videt inde mori.
Clauditur in turri magnus summusque sacerdos
Et sumptu tenui seque suosque regit;
Quae plano fundata loco, sed marmore grandi
Et quadro triplici surgit in astra situ.
Ambitus inferior solida compage ligatur,
Quem penetras una difficilique via.
Mensuraque pari distinguitur ordine quadro,
Ut nullus superet angulus a medio.
Lata superficies campum facit atque patenti
Vallo munimen praebet in omne latus
Ex hac planitie lata multumque patente,
Quam Tiberis praeterlabitur atque rigat,
Forma dissimili, simili sed marmore, moles
Surgit et emenso circus ut orbe coit.
Hanc etiam superat turrita mole cacumen
Arctius hoc medio, sed magis alta petens.
Prima loci series iaculis et turribus apta
Militiae rebus officiisque vacat:
Ex hoc pugnatur per propugnacula longe
Tormentisque abeunt saxa sudesque manu.
In medio requies et tuta silentia nullo
Ad belli strepitum concipiente metum,
Sed tamen hinc etiam pugnandi copia multa,
Et gaudent superis inferiora locis.
Arcem, quae superest, celi custodia munit
Et facit excelsas angelus excubias.
Temporis haec inter longi bellique ruinas
Incolomis tempus vicit et excidium.
Magnifice turres et lata palacia regum
Cesserunt saevis gentibus atque suis.
Et sicut Troyam legimus post bella «fuisse»,
Sic quoque quis dubitet dicere: «Roma fuit».
Sed Crescentis opus superest custodia pontis,
Et Roma veteris nunc quoque servat opus.
Hanc tamen hostilis demencia vincere temptat
Et putat obductum carcere Gregorium.
Obsidione locum vallat crebrisque fatigat
Ictibus et saxis rumpere saxa iubet.
Et ne quando fuge pateat via neve piorum
Quilibet afflictis rebus opem tribuat,
Pontem per medium transverso tramite vastum
Ducit opus, ferro et robore saxa ligans.
Disponit vigiles, explorat tempora noctis
Iamque fatigatos cogit in arma suos.
Et quamvis tutus et inexpugnabilis esse
Ex ipsa constat condicione locus,
Mens tamen ardenti magis et magis acta furore
Iam tenet in manibus, quicquid habere cupit.
Caeca fames nescit veteres Babilonis iatus
Nec recolit laetas esuriisse feras.
Nulla tamen prodest odiis penuria rerum
Et, quae tuta solet vincere, longa fames.
Petra fluens et manna pluens potabit aletque
Et feret inclusis omnia laeta suis.
Et nisi mox fugiat fera bestia, scuta videbit,
Et sceleri captos obsidione suos;
Et qui nunc rident et de pastore triumphant,
Planctus et lacrimas hoc fugiente dabunt.
Cencius insultat velut alter Curio, verum
Mox disperdendus deteriore modo
Quondam Gregorii sicarius insidiator,
Cum sacra solventem munera coepit eum
Adstantem altari Christo nascente profanus,
At nunc pastoris venditor et patriae,
Sed lingua facili penas iam iamque daturus,
Ut Iudas patris proditor et domini.
Ille sibi guttur laqueo confregit, at iste
Venalem linguam mordicus inminuit
Et ferus ultorem sceleris se prebuit ipsum
Nec patria dignus, quam laniavit, humo.
Maior eo non flagiciis, non impietate.
Maximus exemplo deperiit simili.
Auctoremque mali loca per tam multa secutus
Dum sitit argentum, mortis honore caret.
Horum saevitiam populus patresque secuti
Patrem destituunt, sed cito facta luunt.
Nobilium pars magna tamen non frangitur istis,
Cum patre, si iubeat, prompta subire crucem.
Cencius exultat et cum ductore triumphat,
Et pietas litem cum pietate facit,
Cum videt ancipitem tenerum pendere Iohannem,
Et dentes frangit rege iubente truci.
Sic plures gnatos plorant, sed gaudia rursus
Maxima nunc capiunt contuitu fidei.
|
5850
5855
5860
5865
5870
5875
5880
5885
5890
5895
5900
5905
5910
5915
5920
5925
5930
5935
5940
5945
5950
5955
5960
5965
5970
5975
5980
5985
5990
5995
6000
6005
6010
6015
6020
6025
6030
6035
6040
6045
6050
6055
6060
6065
6070
6075
6080
6085
6090
6095
6100
6105
6110
6115
6120
6125
6130
6135
6140
6145
6150
6155
6160
6165
6170
6175
6180
6185
6190
6195
6200
6205
6210
6215
6220
6225
6230
6235
6240
6245
6250
6255
6260
6265
6270
6275
|