: Historia de preliis Alexandri Magni (rec. I 3)

Pag 304


Mercurium, deos meos, quod a nobis nullam iniuriam paciemini.
Censum et tributum uobis et uestris Amazonibus exhibete! Sicque
uos pacifice dimittamus." Ille uero cogitantes
direxerunt Alexandro puletros indomitos decem, quibus similes
non reperiebantur, equos albos decem optimos et censum multum
et presentauerunt se Alexandro. Et pace facta redierunt etc.
Quomodo Alexandro nunciatum fuit de alia preparacione
exercitus Pori contra Alexandrum etc.
85. Eodem uero die nunciatum est Alexandro, quod Porus,
rex Indorum, erat in Batrice et congregabat exercitum, ut aliam
pugnam cum Alexandro committeret. Quo audito Alexander
mouit exercitum suum et electis centum quinquaginta ducibus,
qui exercitum conducebant, mense Augusti ceperunt per solem
ardentissimum proficisci. Ibant per loca arenosa et inaquosa,
ubi multitudo erat serpentum et ferarum, precepitque Alexander,
ut omnis exercitus accederet. Factumque est. Fulgebat
enim totus exercitus sicut stelle, eo quod arma eorum erant
undique aurea clauatura inclusa, et deambulantes diebus
plurimis aquam minime inuenerunt. Tunc quidam miles ex
Macedonibus, nomine Zephirus, inuenit in uno cauato lapide
parum litoris, qui ex rore celi erat ibi collocatus, et implens
galeam suam aqua obtulit eam Alexandro. Videns Alexander eam
sapienter locutus est: "Si aquam istam recipiam in stomacho meo,
recipiam nutrimentum - et quid Macedones et Perse ex illa?
An ego solus nutriar sine illis?'' Respondit Zephirus: "Tu solus,
domine, confortaberis." Alexander ait: "Et si omnes peribunt,
ut quid ego solus uolo uiuere et cum dolore uidere mortem tam
Macedonum quam Persarum?" Et continuo iussit coram omnibus
effundi. Videntes hoc milites eius confortati sunt ualde ac
si aquam bibissent infinitam. Deinde ceperunt ire. 86. Alio
itaque die uenerunt ad fluuium, cuius ripe erant plene calamis
grossis nembus erantque sexaginta pedibus excelse. Tunc precepit
Alexander examinare aquam. Ipsamque bibentes Macedones
solucione uentris et dissenteria interibant. Erat enim ipsa
aqua amara nimis. Angustiabatur itaque Alexander et omnis
exercitus non tantum pro ipsis, sed eciam pro iumentis et
bestiis, que ducebant et que pro siti nimia deperibant. Habebat
autem Alexander elephantes mille, qui portabant aurum eius,
et quatuor milia quadrigas omnes falcatas et mille ducentas
bigas. Equites uero trecentos mille mulorum et camelorum
innumerabilem multitudinem ducebant, qui annonam et alia
exercitui necessaria deferebant. Boues autem et uaccas, pecora
et porcos innumerabiles conducebant. Tantis siquidem diuiciis
Macedones abundabant, quod uix poterant auri copiam deportare,
peccora uero et alia animalia pre siti nimia peribant. Milites
uero Alexandri alii lingebant ferrum, alii bibebant oleum, alii

1



5




10




15




20




25




30




35




40




45
Torna all'inizio