Zuppardus Matthaeus: Alfonseis, Liber VI

Pag 198


Te merito vinctum dimisit ad ardua Romae
menia vir fortis Marius, bis consul et absens
descriptus: tante tua praeda occasio laudis,
ut romana omnis fortuna fuisset in illo,
quamvis nobilitas lepidis contraria votis
afforet et gestis occurreret emula rebus.
Postquam igitur princeps amplis racionibus urbem
permonuit duxitque omnes in pectore causas,
quae possent tigres atque impia corda leonum
mollire, et scilices fortes ac ferrea quaeque
rumpere, et in legem viciatum reddere pectus,
signavitque viam rectam, crebrisque vocavit
consiliis iterum atque iterum maiore cathena,
illa nec Alfonso lingua nec mota diserta
firmavit mentem et scelerum fomenta suorum
faucibus occlusit maiusque in pectore vulnus
nutrit et est animo Christi, miseranda, rebellis,
et tandem invicti regis decernitur hostis. Sextus explicit



270




275




280




285
Torna all'inizio