Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 31


Balatrones et blateas bullas luti ex itineribus, aut quod
de calciamentorum soleis eraditur, appellabant.
Bilbit factum est a similitudine sonitus, qui fit in vase.
Naevius (Com. 124): «Bilbit amphora» inquit.
Bibliothecae et apud Graecos et apud nos tam librorum
magnus per se numerus, quam locus ipse, in quo libri conlocati
sunt, appellatur.
Blitum genus holeris a saporis stupore appellatum esse ex
Graeco putatur, quod ab his blax dicatur stultus.
Bardus stultus, a tarditate ingenii appellatur. Caecilius (250):
«Nimis audacem nimisque bardum barbarum.» Trahitur autem
a Graeco, quod illi bardus dicunt.
Bardus Gallice cantor appellatur, qui vivorum fortium laudes
canit, a gente Bardorum, de quibus Lucanus (1, 449):
«Plurima securi fudistis carmina Bardi.»
Belutus bestiae similis.
Beneventum, colonia cum deduceretur, appellari coeptum
est melioris ominis causa. Namque eam urbem antea Graeci
incolentes Maloenton appellarunt.
Bulgas Galli sacculos scorteos appellant.
Bovem bitendem a dentium numero dicunt appellari.
Bellicrepam saltationem dicebant, quando cum armis saltabant,
quod a Romulo institutum est, ne simile pateretur,
quod fecerat ipse, cum a ludis Sabinorum virgines rapuit.
Bilingues Bruttaces Ennius (Ann. 496) dixit, quod Brutti
et Osce et Graece loqui soliti sint. Sunt autem Italiae populi
vicini Lucanis.
Bitienses dicuntur, qui peregrinantur assidue.

Torna all'inizio