iaceant quieta et inmota, et quia sunt eorum propria, in ipsis
sunt profecto caute custodienda.
Quomodo autem sint custodienda, supponit sanctus Dionisius:
inmultiplicata et inminorata et inmutata. Inmultiplicata festinamus ea custodire
propter unitatem quam habent illi splendores; inminorata quia
non dividentur a nobis; et inmutata quia in ipsis idemptitatem ab omni,
eo quod diversari vel alterari potest, custodiemus inmunem. Que quia
latius supra exposita sunt, ad sequentia transeamus.
Sequitur: in custodia sermonum muniti. Quasi dicat: ea que iacent in
divinis splendoribus, festinamus sermonibus nostris ita custodire, ut
inmultiplicata numeremus, inminorata non dividamus et inmutata
non alteremus. Nam ita sermocinando catholice, erimus muniti contra
omnem heretice pravitatis amentiam in custodia sermonum nostrorum.
Perfectus omnis qui verbo non offendit, ast custodiendo sermones veritatis,
ab ipsis etiam custodiri merebimur. Unde sequitur: et ab ipsis in
custodiendo ipsa, custodiri valentes. Valentes, ait, erimus in custodienda
ipsa que iacent in divinis splendoribus, ab ipsis sermonibus custodiri.
Optima reciprocatio. Custodi sermones Domini, presertim in his que
de ipso dicuntur, et in ipsa custodia, ut non labatur per tuus in hereticam
fecem, custodieris ab illis. «Qui custodit os suum» in loquendo, «custodit
animam suam».
[7]
De coadunatis nominationibus
His itaque contra opinantes et sophistas ac hereticos supra digestis,
ut ea que sint coniuncta queve discreta divinitatis demonstret, sequenti
narratione luce exemplorum decurrit. Ait enim: Coadunata quidem universalis
deitatis sunt, sicut per multa eorum de sermonibus coadunatorum
ostendimus in Theologicis Deformationibus, id est in libro Theologarum
Formationum, quem Latini non habent.
Hic queris quare dixit “universalis deitas”, cum non sit universale.
Omne enim universale est aptum natum predicari in pluribus. Deitas
autem non. De solo enim Deo predicatur. Amplius autem, omne universale
|
|