Solutio
Respondeo dicendum, quod circa hanc quaestionem diversae inveniuntur opiniones
et philosophorum, et etiam magistrorum.
Quidam enim philosophi, ut Plato, Avicenna et Themistius, posuerunt omnes
animas a principio separato esse, quod quidem principium Plato ideam posuit,
Avicenna intelligentiam agentem, et theologi hanc viam tenentes, ipsum Deum.
Ratio autem quae praedictos philosophos movit, ut Commentator narrat 7 et 11
Metaph., est sumpta ex animalibus putrefactis, quae etiam obiiciendo
tacta est: et similiter ex hoc quod in naturalibus nihil invenitur agens nisi
forma accidentalis, ut calor et frigus quorum actione non potest anima produci,
cum nihil agat ultra suam speciem. Sed tamen advertendum est, quod nullus
philosophus inter animam sensibilem et alias formas substantiales distinxit
quantum ad originem: quia praedicti philosophi omnes formas substantiales
esse a principio separato posuerunt; tam animam sensibilem, quam formam
lapidis vel ignis.
Alii vero, ut Aristoteles et Commentator eius, qui ponunt formas alias materiales
ex potentia materiae educi virtute agentium naturalium, ponunt etiam animam
sensibilem et vegetabilem ex traduce esse, eo quod esse formarum naturalium
non est ipsarum absolute, sed ipsorum compositorum: non enim per se
possunt subsistere: et ideo ipsis formis per se loquendo non acquiritur esse, sed
substantiis compositis; unde forma per se loquendo neque fit neque generatur,
sed compositum. Et quia omne quod generatur, generatur ex sibi simili; ideo
oportet quod generans vel inducens ad formam sit compositum ex materia et
forma, et non forma tantum, vel substantia separata; et in hoc sustentatur
Aristoteles in 7 Metaphys., et per eamdem rationem ostendit in 16 de
Animalibus, animam vegetabilem et sensibilem non ab extrinseco
esse, ostendens eas esse formas materiales ex hoc quod operationes exercent
mediante corpore: quod enim habet esse absolutum a materia, habet etiam operationem
a materia absolutam. Et ideo vult quod omnia principia vel virtutes
quarum operationes non exercentur sine corpore, non sint ab extrinseco, sed ab
agente corporali: et quod intellectus solus sit ab extrinseco: quia eius operatio
est sine corpore, et etiam eius esse absolutum est; unde sibi debetur factio non
tantum per accidens, sed etiam per se, ut esse incipiat, et oportet tunc quod hic
sit secundum modum sibi competentem, et a principio separato.
Alii vero philosophi attenderunt ad ipsas formas, ac si eis per se fieri deberetur;
et ideo posuerunt omnes formas esse a principio formali separato.
|
|