Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod intellectus secundum suum
nomen importat cognitionem pertingentem ad intima rei. Unde cum sensus et
imaginatio circa accidentia occupentur quae quasi circumstant essentiam rei,
intellectus ad essentiam eius pertingit. Unde secundum Philosophum,
obiectum intellectus est quid. Sed in apprehensione
huius essentiae est differentia. Aliquando enim apprehenditur ipsa essentia per
seipsam, non quod ad eam ingrediatur intellectus ex ipsis quae quasi circumvolvuntur
ipsi essentiae; et hic est modus apprehendendi substantiis separatis;
unde intelligentiae dicuntur. Aliquando vero ad intima non pervenitur nisi per
circumposita quasi per quaedam Ostia; et hic est modus apprehendendi in
hominibus, qui ex effectibus et proprietatibus procedunt ad cognitionem essentiae
rei. Et quia in hoc oportet esse quemdam discursum; ideo hominis
apprehensio ratio dicitur, quamvis ad intellectum terminetur in hoc quod inquisitio
ad essentiam rei perducit. Unde si aliqua sunt quae statim sine discursu
rationis apprehendantur, horum non dicitur esse ratio, sed intellectus; sicut
principia prima, quae quisque statim probat audita.
Primo ergo modo intellectus potentia est; sed secundo modo accipiendo, habitus
principiorum dicitur. Sicut autem mens humana in essentiam rei non ingreditur
nisi per accidentia, ita etiam in spiritualia non ingreditur nisi per corporalia,
et sensibilium similitudines, ut Dionysius dicit.
Unde fides quae spiritualia in speculo et aenigmate quasi involuta
tenere facit, humano modo mentem perficit; et ideo virtus est. Sed si supernaturali
lumine mens intantum elevetur ut ad ipsa spiritualia aspicienda introducatur,
hoc supra humanum modum est; et hoc facit intellectus donum, quod
de auditis mentem illustrat, ut ad modum primorum principiorum statim audita
probentur; et ideo intellectus donum est.
Et per hoc patet solutio ad obiecta.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod intellectus ad spiritualia ingreditur
dupliciter. Uno modo per viam remotionis, dum a spiritualibus viam quae in
corporalibus invenitur, removet. Alio modo secundum quod ulterius in ipsa spiritualia
defigit intuitum. In statu ergo viae intellectus ingreditur ad spiritualia
primo modo, maxime ad divina: quia in hoc perficitur cognitio humana secundum
statum viae, ut intelligamus Deum ab omnibus separatum, super omnia
esse, ut dicit Dionysius in lib. De mystica theologia. Et ad hoc pervenit
Moyses, qui dicitur intrasse ad caliginem, in qua Deus erat, Exod. 19. Et propter
hoc etiam quantum ad statum viae munditia ponitur in sexta beatitudine,
quae pertinet ad depurationem intellectus ab omnibus corporalibus.
|
|