sagipte vel iaculi, primo et principaliter qui sit iste fascis quem
fasciare intendimus videamus.
2. Fascis iste igitur, si bene comminiscimur omnia prelibata,
cantio est. Quapropter quid sit cantio videamus, et quid
intelligimus cum dicimus cantionem.
3. Est enim cantio, secundum verum nominis significatum, ipse
canendi actus vel passio, sicut lectio passio vel actus legendi.
Sed divaricemus quod dictum est, utrum videlicet hec sit cantio
prout est actus, vel prout est passio.
4. Et circa hoc considerandum est quod cantio dupliciter accipi
potest: uno modo secundum quod fabricatur ab autore suo, et
sic est actio - et secundum istum modum Virgilius primo
Eneidorum dicit "Arma virumque cano" -; alio modo
secundum quod fabricata profertur vel ab autore vel ab alio
quicunque sit, sive cum soni modulatione proferatur, sive non:
et sic est passio. Nam tunc agitur; modo vero agere videtur in
alium, et sic tunc alicuius actio, modo quoque passio alicuius
videtur. Et quia prius agitur ipsa quam agat, magis, immo
prorsus denominari videtur ab eo quod agitur, et est actio
alicuius, quam ab eo quod agit in alios. Signum autem huius
est quod nunquam dicimus "Hec est cantio Petri" eo quod
ipsam proferat, sed eo quod fabricaverit illam.
5. Preterea disserendum est utrum cantio dicatur fabricatio
verborum armonizatorum, vel ipsa modulatio. Ad quod
dicimus, quod nunquam modulatio dicitur cantio, sed sonus,
vel tonus, vel nota, vel melos. Nullus enim tibicen, vel
organista, vel cytharedus melodiam suam cantionem vocat, nisi
in quantum nupta est alicui cantioni; sed armonizantes verba
opera sua cantiones vocant, et etiam talia verba in cartulis
absque prolatore iacentia cantiones vocamus.
6. Et ideo cantio nichil aliud esse videtur quam actio completa
dicentis
|
|