Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 491


qui postquam defecerunt exteriora bella, intra seipsos
bellare coeperunt. Est autem haec cautela utilis solum
duobus principatibus: ut principatui constituto ex hominibus
assuetis ad bella, et principatui in quo quis noviter
principari coepit. Homines enim bellatores et assueti ad
proelia, quibus non fuit curae de virtutibus aliis nisi de
fortitudine, secundum Philosophum 7. Politicorum assimilantur
ferro, quod dum est in continuo exercitio claritatem
habet, sed si diu remanet inofficiosum, rubiginem
contrahit. sic et tales bellantes fiunt obedientes principi:
vacantes vero nesciunt debite se habere: quare talibus ut
debite se habeant semper incutiendi sunt timores bellici,
et correptiones extrinsecae. Rurusus, si quis super aliquos
de novo principari coepit, quia contra talem principatum
facilius insurgitur; ne cives insurgant in principem, et ut
magis unanimiter obediant, incutiendi sunt illis timores
de extrinsecis periculis imminentibus: sed si regnum diu
in statu perstiterit, et dominus ille sit naturalis, ita quod
quasi non sit in memoria hominum ex quo ille et antecessores
sui obtinuerunt huiusmodi principatum, tanta cautela
non magnam utilitatem habere videtur. Quartum
autem quod politiam salvare videtur, est cavere seditiones
et contentiones nobilium; et hoc ponendo eis leges,
quia legibus non de facili contradicitur. Sunt enim in regno
tales leges instituendae, ut per eas sedari possint contentiones
nobilium. Nam baronibus dissentientibus fiunt
seditiones in regno, et per consequens sit praeparamentum
ut dissolvatur regius principatus. Quintum, est diligenter
aspicere, quomodo se habeant, quos maiestas regia honoravit,
et promovit ad aliquam praeposituram, vel ad aliquem
principatum, aut magistratum. Nihil enim adeo regnum
conservat et politiam salvat, sicut praeficere homines
bonos et virtuosos, et conferre eis dominia et principatus.
Quare maxime salvativum politiae est, regiam maiestatem
considerare diligenter quos praeficit in aliquibus

Torna all'inizio