Ryccardus de Sancto Germano: Chronicon

Pag 169


tenebimur, ut est scriptum. Si autem ecclesia arbitros dare noluerit, uel datos impediuerit ne
procedant, nos ex tunc, quantum ad hunc articulum non tenebimur iuramento. Ad cuius rei
memoriam presens scriptum fieri fecimus sigillis nostris communitum. Actum aput Sanctum
Germanum anno Millesimo CC o XXX o mense Iulio xxiii o die mensis eiusdem, Indictione iii a .

Igitur eodem die predicti cardinales uice domini pape dederunt domino Imperatori sub
debito prestiti iuramenti firmiter in mandatis, ut restituat quidquid occupatum est per ipsum
uel alios ministros suos in marchia uel ducatu, seu in alio patrimonio ecclesie, et quicquid
occupatum est per ipsum uel ministros uel baiulos suos de castris seu de possessionibus
monasteriorum, et specialiter monasterii sancti Quirici de Introduco, ecclesiarum, Templariorum,
Hospitalariorum, baronum et aliorum nobilium de Regno uel undecumque, necnon
et ceterorum, qui in hoc negotio contra se Romane ecclesie adheserunt, et quod restituet
Tarentinum archiepiscopum, omnes episcopos et prelatos, qui sunt exclusi, ad sedes et loca
sua et ad omnia bona extantia.
Item sub eodem iuramento mandarunt, ut de cetero nullus clericus in ciuili uel in criminali
causa conueniatur sub iudice seculari, nisi super feudis ciuiliter conueniatur; et quod
nullus talleas, uel collectas imponat ecclesiis, monasteriis, clericis et uiris ecclesiasticis, seu
rebus eorum, et quod electiones postulationes et confirmationes ecclesiarum et monasteriorum
libere fiant in Regno secundum statuta concilii generalis.
Die Mercurii, octauo stante Iulii in uigilia sancti Iacobi rediens a domino papa ad
Sanctum Germanum frater Gualo de auctoritate apostolica restitui iussit a cardinalibus in
Sancto Germano et tota terra monasterii diuina officia, que per Albanensem episcopum
fuerant interdicta; ubique etiam per Regnum mandatum est celebrari diuina, illis exclusis
qui in Marchia fuerant cum Raynaldo duce Spoleti.
Traiectum et Sugium cum comitatu Fundano comiti Roggerio de Aquila restituitur,
Imperatore mandante.
Landulfo Casinensi abbati monasterium libere restituitur et rocca Ianule, quam, sicut
in pactum uenerat, custodiendam commisit fratri Leonardo sepe fato de domo Teutonicorum,
qui eam seruandam commisit Raynerio Belegrimi de Sancto Helya, de quo tanquam de fideli
Cesaris confidebat, recepto ab eo iuramento, ut fideliter illam custodiat, donec Imperator
ipse sit ab excommunicationis uinculo absolutus.
Tunc Teanensis Aliphanus Uenafranus episcopi et prelati alii de Regno exclusi, ad sedes
proprias libere reuertuntur.
Imperator ultimo die mensis Iulii de Sancto Germano exiens in hora uespertina, Aquinum
se contulit.
Ea die pestis quedam, que brucus dicitur, totam terram monasterii occupauit, que milia
omnia et quidquid uiride rodendo uastauit.
Lympuldus dux Austrie et Stirie die dominico in sesto sanctorum Nazarii et Celsi aput
Sanctum Germanum naturali morte defecit; cuius ossa delata sunt more Teutonico in Teutoniam,
et caro aput Casinum cum honorificentia tumulata.
Mense Augusti die prima Imperator ad roccam Arcis se contulit. Qui tunc castrum

Torna all'inizio