Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 221


praesens vero in tantum dictum sit, quod huiusmodi generatio
est maxime generalis: quia procedit ex genere
quod est opus naturae. quicquid tamen sit de hoc, et qualitercunque
constituatur vicus, civitas, sive regnum, semper
sic se domus habet ad communitates alias, quod est
pars omnium aliarum, et aliquo modo eam omnes
aliae praesupponunt. Viso, quomodo communitas domus
se habeat ad communitates alias: de levi patet, quomodo
huiusmodi communitas sit necessaria in humana
vita. Nam si omnes communitates aliae domum praesupponunt:
si aliqua communitas est necessaria ad per se
sufficientiam vitae, oportet communitatem domus necessariam
esse. reges ergo et principes, quorum officium
est dirigere alios ad bene vivere, ignorare non debent,
quomodo domus et civitates deserviunt ad sufficientiam
humanae vitae.
Quod communitas domus est aliquo modo communitas
prima, et quod est naturalis, et
quod reges et principes, et univeraliter
omnes cives hoc ignorare
non debent.
Cap. III.

Ne laboremus in aequivoco, cum de domo loquimur,
sciendum quod domus nominari potest aedificium
constitutum ex pariete, tecto, et fundamento: vel nominare
potest familiam in ea contentam. Sicut et civitas
aliquando muros, et ambitum civitatis: aliquando vero
gentem habitantem in ipsa. Dicimus enim aliquando
civitatem aliquam hoc fecisse, non quod muri vel aedificia
hoc egerint, sed quia incolae civitatis fecerunt illud. Sic
aliqui dicere consuerunt domos suas hoc operatas esse,

Torna all'inizio