Lanfrancus Ticinensis: Decreta Lanfranci pro ordine Sancti Benedicti

Pag 100


singulas uices a toto conuentu repetatur. Deinde sequatur letania quae
solet, quam protrahi uel breuiari oportet, secundum quod fratris exitus
uisus fuerit admonere. Si autem ut aliquando fit letania expleta nondum
migrauerit, conuentus discedat aliquibus fratribus quibus iussum fuerit
ibi remanentibus, qui psalterium ex ordine psallere incipiant. Cum autem
uenerit hora, ut iterum uocari debeant fratres, supra dicto modo uocentur
et ueniant.
Egressa iam de corpore anima tribus uicibus cum paruis interuallis
pulsentur signa, cantor incipiat responsorium Subuenite sancti dei . Quo
cum uersu et regressu expleto subiungat sacerdos Proficiscere anima
christiana
. Quo dicto incipiant commendationem animae dictaque prima
collecta Tibi domine commendamus sacerdote et conuentu prosequente
caetera portetur corpus ad lauandum ab iis de quorum ordine fuit, id
est, sacerdos a sacerdotibus, diaconus a diaconis et sic in reliquis ordinibus,
conuersus a conuersis; infans tamen non ab infantibus sed a
conuersis. Hi uero sunt qui lauare non debent corpus defuncti: Sacerdos
ebdomadarius et reliqui ministri qui circa altare seruiunt et uasa sacrata
contrectant, ebdomadarii coquinae, celerarii, refectorarii. Dum lauatur
corpus, camerarius praesto esse debet habens uestimenta idonea et fila
et acus ad consuendum et caetera quae sui officii sunt et huic operi
necessaria. Inter lauandum circumcinctus sit staminia, qua indutus
antea erat, circa pudendas sui corporis partes.
Lotus autem uestiatur staminia noua uel nouiter lota et cuculla et in
capite eius ponatur sudarium in modum capitii de staminia factum; huic
superducatur capitium cucullae et cum filo in tribus locis annectatur.
Calcietur caligis de supra dicto panno factis usque ad genua attingentibus
et nocturnalibus. Manus cuculla sint coopertae. Cuculla hinc et inde
consuatur et circa crura similiter, nocturnales alter alteri filo connectantur.
Taliter paratum corpus feretro imponatur et pallio cooperiatur.

Torna all'inizio