Maxima siquidem tibi gloria esset, si absque nostra
uoluntate regnum posses Macedonie gubernare. Melius itaque
tibi esset de tuis maleficiis penitere, quam a nobis iniuriam
ualidam promere, cum absque nostra dominacione uniuersa
terra possit uidua nuncupari. Reuertere igitur in terram tuam,
priusquam indignacionis nostre ira super caput tuum irruat
et descendat! Et ubi ascendere non uales, ibi desiderium non
apponas! Verumtamen quanta sit uirtus et gloria et fortitudo
nostra - ut hec cognoscas, significamus per hec grana papaueris,
que tibi in mantica destinamus. Vides igitur: Si hec grana
papaueris numerare poteris, pro certo scias, quod nostrum populum
numerare poteris, quod tamen facere non ualebis.
Reuertere igitur in terram tuam et obliuiscere, que fecisti, quia
innumerabilis est nostrorum copia armatorum et decerto similia
facere non presumas! etc.
Presentacio huius littere
35. Cum autem uenissent nuncii Darii ad Alexandrum,
epistulam et semen papaueris sibi obtulerunt. Mox, ut Alexander
legit epistulam, mittens manum in manticam, tulit de ipso
semine, mittensque paruum in os suum cepit mandere
dicens: "Video, quod homines Darii multi sunt, sed sicut hoc
semen molle reperiuntur." etc.
Quomodo nunciatum fuit Alexandro de egritudine matris
Interea nunciatum est Alexandro a Macedonia, quod
Olympias, mater sua, infirmitate ualida esset grauata. Audiens
hoc, Alexander tristis est ualde. Attamen scripsit epistulam
Dario ita continentem etc.
Responsio Alexandri ad Darium etc.
Alexander, filius Philippi et regine Olympiadis, regi Persarum
Dario. Scias, quod epistule uenerunt, que inuitos nos
compellunt facere, que dicemus. Tu autem noli cogitare, quod
pauore aut dubitacione tue uane glorie dirigamus retrogradi
gressus nostros, sed ut uideamus matrem meam Olympiadem,
que ab infirmitate grauissima detinetur. Scias igitur, quod non
post multum temporis spacium ad te cum maxima copia nouorum
militum festinabimus. Ecce, nunc ad instar papaueris dirigimus
istud piper, ut cognoscas, quod multitudo seminis papaueris
huius paruissimi piperis acumine subiugatur." Hanc epistulam
dedit Alexander militibus Darii et piper pariterque dona optima
et sic dimisit eos. etc.
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|