hec signa tremefactus est. Ingressusque est ad Olympiadem et
dixit illi: "Cogitaui, quod infantulus iste nullatenus nutriatur.
Non est enim ex me conceptus. Intelligo a deo conceptum (?),
quia in natiuitate ipsius uideo elementa turbari, unde nutriatur
in memoriam, ac si meus filius esset. Et filium, quem ex alia
uxore habui, loco istius succedat." 11. Et hec eo dicente cum omni
diligencia infantulum gubernabat. Figura illius neque patris neque
matris habebat effigiem. Coma capitis eius sicut leonis aspersa uidebatur.
Oculi eius sicut stelle micantes, sed colore ipsius dispersa
radiebant, unus niger, alter uero glaucus apparens. Dentes
siquidem erant acuti. Aspectus eius feruidus ut leonis. Forma
quippe ipsius uigorem et prudenciam, quam in posterum habuit,
ostendebat. Vocatus est autem a parentibus Alexander. - In
scolis itaque ubi sedebat, pugnabat cum sociis, tam in litteris
quam in loquela et uelocitate obtinens principatum. 12. Cum
autem esset Alexander annorum duodecim, instruebatur ad
pugnam et antecedebat omnes in armis. Cuius uelocitatem Philippus
intuens commendabat eum. Et ait illi Philippus: "Alexander!
Velocitatem tuam et ingenium tui animi diligo per effectum;
sed turbor, quia figura tua est dissimilis et inepta." Hec audiens
Olympiades timore perterrita uocauit Natanabum et dixit ei:
"Magister! Intellige, quid de me excogitauit Philippus! Dixit
enim Alexandro: 'Fili, uelocitatem tuam diligo et ingenium animi
tui approbo, sed tristis sum, quia figura tua michi nullatenus
similatur'." Netanebus cepit computare et dicere: "Cogitacio
tua nullatenus est tibi nociua." Solitoque respiciens quandam
stellam et sperabat ab eo desiderium suum uidere. Audiens hoc
Alexander dixit ei: "Stella, quam computas, uidetur in celo."
13. Cui Netanebus: "Sequere me hora noctis, et ostendam tibi."
Alexander respondit: "Magister! Factum tuum estne tibi cognitum
an incertum?" Netanebus respondit: "Est enim michi satis
cognitum." Dixit Alexander: "Opto illud cognoscere!" Cui Netanebus
respondit: "Scio quippe, quod a filio meo debeo recipere
mortem." Hoc cum audisset, descendente eo de palacio, sequitur
eum Alexander hora serotina iuxta urbem. Cumque inciderent
super fossum ciuitatis, dixit Netanebus. "Fili Alexander! Contemplare
sydera et respice stellam Herculis, qualiter tristatur!
Mercurius uero gaudet. Iouem uide corruscantem! Fata mea
propinquant; mortem a filio meo minatur." Taliter eo uidente
accessit ad eum propinquius Alexander. Et facto impetu in eum
corruere fecit usque ad partem infimam fossati taliter ei dicens:
"Infelix! Sic te mori decet; cum terrena scires, celestia qualiter
scire presumpsisti falso futura predestinans." Cui Netanebus
ait: "Cognitum fuit michi, quod tali debeam supplicio mori.
Nonne dixi tibi, quod filius meus extinguere me debebat?"
Alexander respondit: "Ego filius tuus sum?" Respondit Netanebus:
"Reuera ego te generaui". Et hoc dicens expirauit. Alexander
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
45
|