sedis editui, hoc per omnes publice concionamur aecclesias, ut
nemo missas a presbytero, non evangelium a diacono, non denique epistolam
a subdiacono prorsus audiat, quos misceri feminis non ignorat. Et
ne id agere perperam videamur, apponeremus aliquot sententias patrum,
nisi prohiberet epistolare compendium. Sed quia nostris verbis fides non
aliter adhibetur, eorum pauca saltim ponenda sunt testimonia, ut per haec
quae nunc occurrunt memoriae, colligant quanta valeant, si quaesierint, in
ipsis codicibus invenire.
In primis itaque quid apostolus Iacobus super hoc negotio beato Clementi
scripserit, audiamus: Ministri , inquit, altaris, presbyteri sive diaconi,
|
|