corporalis, et materiae spiritualis, ex qua essentia animae constituitur. Aliud
est quod in potentiis non unius generis est unus actus perficiens; corporalis
enim materia et spiritualis non possunt esse unius rationis. Et praeterea illud
quod est tantum actus corporis viventis, animam vocamus. Ex simili ratione
Avicenna ostendit in sua Metaphysica, intelligentias esse simplices. Nec
tamen negamus animam rationalem quemdam modum compositionis habere,
scilicet ex esse et quod est, ut supra, dist. 3 de Angelis, et in 1, dist. 8, de ipsa
anima expositum est, qui tamen compositionis modus in aliis formis non invenitur,
quia non possunt esse subsistentes quasi in esse suo, sed sunt per esse compositi:
et in hoc anima deficit a simplicitate divina. Hoc etiam, in 1, dist. 8, plenius
expositum est.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod hoc aliquid in natura potest dici ex duobus.
Aut ex eo quod habet esse subsistens in natura; et sic anima rationalis est hoc
aliquid. Sed ex hoc non sequitur quod ex materia componatur: hoc enim subsistenti
accidit, scilicet ex materia componi. Alio modo potest dici hoc aliquid per
hoc quod aliquid quod est pars essentiae suae, individuatur: et sic anima non
est hoc aliquid principium enim individuationis animarum est ex parte corporis;
et tamen etiam post separationem corporis remanent individuatae et
distinctae, ut in 1 lib. dictum est, dist. 8: et sic accipit Philosophus hoc aliquid
in 2 de Anima; unde ibi expresse negat animam esse hoc aliquid.
Ad secundum dicendum, quod pati et recipere, et omnia huiusmodi, dicuntur de
anima et de rebus materialibus aequivoce, ut patet ex Philosopho in 3 de
Anima, et ex Commentatore ibidem: unde non oportet quod materia in anima
inveniatur; sed sufficit quod sit ibi aliqua potentialitas. Qualis autem illa sit,
supra, 3 dist., de Angelis, dictum est.
Ad tertium dicendum, quod non requiritur materia eiusdem rationis ad omnes
motus: quia ad motum localem non requiritur materia quae sit in potentia ad
esse, sed solum quae est in potentia ad ubi. Similiter etiam ad variationem quae
est de vitio ad virtutem, vel e converso, non requiritur materia quae sit in
potentia ad esse, quasi pars essentiae ipsius mobilis; sed requiritur materia
tantum quae sit in potentia ad virtutem, et haec est ipsa substantia animae.
Ad quartum dicendum, quod Philosophus loquitur de agente naturali, quod ex
materia operatur, ut rationes suae ostendunt, quae ex hoc principio procedunt
quod in omni factione oportet esse tria, scilicet ex quo fit, et id in quod factio
terminatur, et ipsum faciens: et ex hoc concludit quod fieri non est formarum
nisi per accidens. Ista autem principia non concedimus in actione divina per
quam animam creat; et ideo non oportet animam, vel aliam substantiam spiritualem
|
|