: Historia ducum Venetorum

70


[38.] et in civitatem quam cicius redierunt, cum paucis ipso nequam
Alexio fugiente. Suos nuncios ad dominum ducem dicti Greci
transmittentes illico sine mora, ut cum eo de pace tractarent, et quod
vellent recipere Alexium puerum, Ysacci filium, in dominum et rectorem.
Quod placuit domino duci et suo consilio ac dictis comitibus
universis et fecerunt statim dictum puerum Alexium coronari, terre
nichil molestie inferentes. Qui tamen de consilio iniquo, sicut creditur,
patris ceci, solvere promissam peccuniam nec voluit nec persolvit,
quamvis et ipse puer interfectus fuerit infidelissimo consilio
cuiusdam Murciphy, qui post puerum imperii tenuit principatum,
promittens duci et comitibus, residuum argenti se plenarie soluturum;
falso intimans, quod dictus puer, qui circa quadraginta milia
marcas solverat, non esset interfectus, sed morte propria decesisset.
Ibidem autem duce ac comitibus expectantibus solutionem vel securitatem
pecunie que remansit, Murciccus accensas naves suas ad
incendendum Venetorum navigium destinavit; ex quo, Domino procurante,
nulla navis nisi una conbusta fuit navicula Pisanorum. Considerantes
vero, quod fraudulenter puerum occidisset et mortem Venetorum,
sicut poterat, preparasset, unanimiter ad expugnandam civitatem
preparati, invocato nomine Domini, tale pactum inter se fecerunt,
quale scriptum invenies inferius. Per muros audacter ac viriliter
ascendentes, fugato misero Murcicco, civitatem procurante divina
sapientia occuparunt, ipsam in pace nulloque contradicente possidentes.

Torna all'inizio