orator claruerunt. Rediens Iulius de Gallia victor Romam, exercitu dimisso aput
Ariminum, quesivit alterum consulatum, sed contradictum est a Pompeio, Marcello et Catone;
ideoque Iulius Cesar solvit Aristobolum Rome ligatum, et mittens eum cum exercitu
sperabat obtinere Iudeam; sed ab amicis Pompei occisi sunt Aristobolus et Alexander
filius eius. Alius vero filius Antigonus fugit ad quendam Ptolomeum, qui accepit sororem
Antigoni uxorem et genuit Lysaniam, qui post fuit Abyline tetrarcha. Et reversus
Iulius ad exercitum contra patriam se armavit. Pompeius autem et omnis senatus et
universa nobilitas de Urbe aufugit et in Greciam transivit et contra Cesarem bellum paravit. Cesar
itaque vacuam Urbem ingressus se dictatorem fecit. Inde vadens in Hyspaniam exercitum
Pompeii superavit. Inde transiens in Greciam cum Pompeio in Emathia dimicavit. Unde
Lucanus:
Bella per Emathios plus quam civilia campos.
Pompeius victus fugit in Alexandriam, ut a Ptolomeo rege Egypti peteret auxilium. Sed
Ptolomeus occidit eum et caput et anulum misit ad Cesarem. Cesar autem Alexandriam ivit et cum
Ptolomeo navali certamine dimicavit et superavit; cuius corpos in lorica aurea in Nilo fuit inventum.
Eo mortuo regnum Cleopatre sorori eius, cum qua consuetudinem stupri habuerat, dedit,
que regnavit an[nis] XXII. Antipater autem in prelio fuerat cum Pompeio, sed eo
mortuo
Cesari adhesit et Egyptios ad obsequendum Cesari sua prudencia inclinavit. Eius ergo gratia
Cesar pontificatum confirmavit Yrcano, fecit Yrcanum regem et Antipatrem Iudee procuratorem.
Postmodum in Thesalia, Affrica, Yspania cum Pompeii fautoribus pugnans
de omnibus triumphavit, et Romam triumphator rediens singulare imperium obtinuit.
Iulius Cesar aput Romanos regnavit an[nis] IIII et men[sibus] VI. Fuerat autem
Rome imperatum sub VII regibus an[nis] CCXLIII. Postea vero sub consulibus res acta est an[nis]
CCCCLXIIII. Cepitque Iulius imperare anno primo Cleopatre et anno XX. pontificatus
Yrcani. Cum igitur honores ex sua voluntate prestaret et senatui ad se venienti non
adsurgeret, coniuratum est contra eum, et XXIII vulneribus dolo. Bruti et Cassii confossus
est, vir quo nullus umquam bellis magis enituit, nam quinquagies dimicavit; quo nullus celerius
scripsit, nemo velocius legit, quaternas epistolas simul dictavit. Tantae fuit bonitatis, ut, quos armis
subegerat, clementia magis vinceret. Ab hoc Cesare principes Romanorum cesares appellati sunt.
Obiit autem anno etatis suae LVI. Cuius corpos conbustum est pro rostris et tumulatum in
columpna que Iulia nuncupatur. Ante mortem eius fulmen cecidit in foro, quod de
nomine eius statue superposito C litteram capitalem abrupit; et fenestre thalami eius tanto strepitu
sunt aperte, quod domum ruituram crederet. Eadem die date fuerunt ei, cum iret in Capitolium,
littere mortis indices, que in manu occisi nondum solutae fuerunt invente. Post mortem eius
tres soles apparuerunt in oriente, convenientes in unum corpus solare, significantes, quod trium
potestates redirent in monarchiam. Rome basilica Iulia dedicatur. Antonius mensem
Quintilem Iulium nominavit, quia in eo Iulius natus est. His temporibus bos in suburbano
Rome ad arantem locutus est, frustra se urgueri dicens, in brevi magis defuturos homines
|
1
5
10
15
20
25
30
35
|