Ryccardus de Sancto Germano: Chronicon

Pag 121


ad se in Apuliam uocat, et eos quamquam
inuitos tamdiu secum detinuit, donec
per ipsos regem et patriarcham sibi pro
certo innotuit, quod a papa benignum receperant
responsum super hiis ad que fuerant
missi. Quibus ad Cesarem redeuntibus,
ad Sanctum Germanum XXII Iulii cum eis
se contulit Imperator, ibique ad eum missi
a papa duo ueniunt cardinales, Pelagius
scilicet Albanensis episcopus et Gualo tituli
Sancti Martini presbyter Cardinalis. Et
tunc in ipsa ecclesia Sancti Germani dictus
Imperator capitula hec seruare iurauit, uidelicet:
quod hinc ad duos annos in Augusto
complendos personaliter transfretabit
in subsidium Terre sancte, ibique tenebit
mille milites per biennium ad seruitium
suum, et ducet secum centum chelandros,
et tenebit ibi quinquaginta galeas bene armatas.
Interim dabit passagium duobus
millibus militum et familiis eorumdem in
tribus passagiis, et pro milite tribus equis.
Hec et alia capitula in eius presentia lecta,
presentibus quibusdam Alamannie principibus,
nonnullis etiam prelatis et Regni nobilibus
promisit Imperator se publice seruaturum
excommunicatione adiecta in se
et terram suam, si hoc non fuerit obseruatum,
et hoc ipsum Raynaldus dictus dux
Spoleti iurauit in anima sua. Actum predicto
mense Iulii in festo sancti Iacobi. Et
tunc per cardinales ipsos iam dictus Imperator
a iuramento, quod apud Uerulas fecerat,
denuntiatus est absolutus. Et eo celeriter
in Apuliam recedente, cardinales
ipsi Reate se ad summum pontificem
contulerunt.
Tunc Imperator ipse principibus Alamannie,
ducibus, comitibus et potestatibus
Lombardie per suas mandat litteras, ut in
futuro pascha resurrectionis Domini apud
Cremonam ad eum conuenire deberent.

Torna all'inizio