4.  Conterat Satanam . Satanam sub pedibus Ecclesiae  
Dominus contrivit, quia membra ejus, quibus  
Ecclesiam persequebatur, ad fidem conversa, ipsi  
Ecclesiae subjugavit. 
5.  Saluto vos . Ordo: saluto vos in Domino. Tertius 
iste notarius fuit Apostoli, qui hanc scripsit  
Epistolam. 
6. AMBROS.  Ei autem . Ei qui potens est vos confirmare 
soli sapienti Deo gloria in saecula saeculorum. 
7. LANFR.  Ei autem , id est, qui potest vos ad tantam 
perfectionem ducere, quantam praedico, et  
quantam Christus praedicavit, et praedicandam  
instituit. 
8.  Secundum revelationem , id est, ut ita credatis,  
sicuti mysterium Dei revelatum est, et ponit singulare  
pro plurali. 
9.  Mysterii . Mysterium vocat incarnationem Jesu  
Christi, et caetera quae aeternis temporibus erant 
  |  
  |