Boncompagnus de Signa: V tabule salutationum

Pag 27


simplicis auri vel argenti. Si autem non fuerint in legatione
semper premittunt nomina patriarcharum, archiepiscoporum,
episcoporum et etiam maiorum abbatum sicut claravallensis
in salutatione. Nam omnes patriarche, archiepiscopi et episcopi
debent talium abbatum nomina premittere in salutationibus
si eorum abbatie fuerint exempte per apostolica
scripta ab illorum iurisdictione, nisi forte in provincia illa
sit sedis apostolice legatus. Omnes autem religiosi viri debent
ab omnibus multimode honorari quia sunt filii dei excelsi et
per dilectionem dei et per Christum qui karitas est deo sunt
uniti et membra Christi efficiuntur. Preterea legati, patriarche,
archiepiscopi et episcopi eundem modum debent tenere
in salutationibus in patriarchatu vel archiepiscopatu domini
sui. Ravennas archiepiscopus quando scribit generaliter omnibus
de archiepiscopatu suo pro aliquibus negotiis, salutat eos
hoc modo: " G(erardus) ravennas archiepiscopus licet immeritus
venerabilibus in Christo fratribus et dilectis filiis abbatibus
omnibusque ecclesiarum prelatis et universis dei fidelibus
per ravennatem archiepiscopatum constitutis ad quos
littere presentes advenerint salutem et benedictionem in eo
sine quo non est vera salus nec benedictio fructuosa ", vel
" in vero salutari salutem " vel " salutem " simpliciter. Si autem
scripserit pro aliquo penitentiali † ad sanctum Iacobum
vel ultramare hoc modo facet vel facere debet salutationem:
" Venerabilibus in Christo fratribus patriarchis, archiepiscopis
et episcopis, abbatibus omnium ecclesiarum dei prelatis et
universis Christi fidelibus ad quos presentes littere advenerint
salutem et benedictionem in eo sine quo non est salus vera

Torna all'inizio