Salimbene de Adam: Cronica

Pag 938


nobilibus lederet aliquem de aliqua societate hominum popularium
ita deleretur tam in villis quam in civitate, in domibus,
agris et arboribus, ut non remaneret ex omnibus bonis eius nec
lapillus quidem ex eo. Et in hanc maledictionem primo impegerunt
filii domini Nicholai de Baçaleriis, qui totaliter a populo sunt
deleti. Et inde factum est quod milites Bononienses propter impetum
furentis populi in civitate habitare iam timent et more
Gallicorum in villis habitant, in possessionibus suis. Et ideo populares,
qui in civitate habitant, more Gallicorum de cetero bene
possunt appellari burgenses.
Quod hi q[ui] faciu[n]t mala qu[ando]que puniu[n]t[ur] ex eis.
Sed timendum est popularibus ne ira Dei veniat super eos,
quia faciunt contra Scripturam que dicit, Levitici XIX: Iuste
iudica proximo tuo. Non queras ultionem nec memor eris iniurie
civium tuorum. Item populares et rustici sunt per quos destruitur
mundus, et per milites et nobiles conservatur. Nam Pateclus in
libro Tediorum dixit:
Et quando de sola fi tomera.
Vult dicere quod tediosum quid est quando illud quod debet
esse inferius ascendit superius. Quod etiam fieri propter peccatum
Dominus comminatur, Deutero. 28: Advena, qui tecum versatur
in terra, ascendet super te eritque sublimior, tu autem descendes
et eris inferior. Ipse erit in caput, et tu eris in caudam.
Sed postmodum timendum ne fiat e converso, quia:
In die fortune mutantur cornua lune.
Exemplum dignum memoria et relatu.
Reduc ad memoriam exemplum becariorum de Cremona, quorum
unus habebat unum magnum canem, qui multa incomoda a

Torna all'inizio