Centuriatus ager in ducena iugera definitus, quia Romulus
centenis civibus ducena iugera tribuit.
Centuriata comitia item curiata comitia dicebantur, quia
populus Romanus per centenas turmas divisus erat.
Centenariae cenae dicebantur, in quas lege Licinia non plus
centussibus praeter terra enata inpendebatur, id est centum
assibus, qui erant breves nummi ex aere.
Cena apud antiquos dicebalur, quod nunc est prandium:
vesprna, quam nunc cenam appellamus.
Censionem facere dicebatur censor, cum multam equiti inrogabat.
Cenacula dicuntur, ad quae scalis ascenditur.
Centumviralia iudicia a centumviris sunt dicta. Nam cum
essent Romae triginta et quinque tribus, qua et curiae sunt
dictae, terni ex singulis tribubus sunt electi ad iudicandum,
qui centumviri appellati sunt: et, licet quinque amplius
quam centum fuerint; tamen, quo facilius nominarentur,
centumviri sunt dicti.
Centaurion medicamentum a Chirone centauro inventum.
Censere nunc significat putare, nunc suadere, nunc decernere.
Censio hastaria dicebatur, cum militi multae nomine ob
delictum militare indicebatur, quod hastas daret.
Cercolopis genus simiae, qui ultimam partem caudae villosam
habet.
Cerritus furiosus.
Cervus, quod keratai, id est cornua, gerat, dictus.
Cereos Saturnalibus muneri dabant humiliores potentioribus,
quia candelis pauperes, locupletes cereis utebantur.
|
|