Iohannes de Castrocoeli: Epistolae

Pag 92


ne frustra curramus ad bravium, qui est vita in se credentium, premium
et corona, quod tanto ipse impetrare potes fidentius, tanto ab ipsa
efficacius obtinere, quanto te novimus ipsi regine virginum specialis servitii
pignore familiarius obligatum, quod utique, frater carissime, gratanter
debes efficere, ut sic alternis precibus, onera mutuo supportantes, pervenire
possimus ad pascua fontis vite, ubi sol iusticie nescit occasum, quod
ipse prestare dignetur, apud quem non est impossibile omne verbum.


… religioso … archiepiscopus Beneventanus.
Magnum atque horribile, Petre frater, nuper stuporis tonitruum auribus
nostris insonuit et ingens doloris aculeus nostri cordis intima penetravit,
dum ex insperato audivimus I. priorem Romane provincie sic subito
migrasse ad superos, quem videre visu corporeo una nobiscum cum tanto
desiderio sperabamus, quod et ipse, te teste ac G. tertio, sponte promisit.
Dum adhuc ageret in hac semispera mortalium, cum utroque feliciter, Deo
auspice, consumato capitulo ipsum contingeret, ut dicebat, remeare ad
propria, quod tamen complere non potuit, nature preoccupatus debito
conditionis humane, non animi levitate abstractus, vel cuiusvis mendacii
tetra caligine tectus, nec alicuius varietatis nota perfusus, sed illius necessitatis
astrictus nexibus, que legem non habens sepe sine culpa qualibet
committit in legem. Ha, siccine separat amara mors, cuius et amara
memoria? Ha, vitam sibi spondebat etas et prospera mundus? Ecce quam
subito clausit eundem sub pulvere funus! Sic, ut video, nobis alludens
mundus illudit, sic arridens terrena felicitas subito novercatur, subito serenum
mutat in nubilum, sic equora subito plana tumescunt, sic non sunt

Torna all'inizio