ut sunt angeli patres nostri nobis providentes, et in terra, ut sunt prelati,
nominatur. Quid nominatur? Nominatur ut Deus Pater. Nam etsi
non sint Deus, patres nostri, qui sunt in celo et in terra per naturam,
sunt tamen nominabilis Deus. Nominati enim sunt a Patre, id est a superessentiali
fecunditate, quod sint Deus nomine, unde: «Ego dixi:
dii estis et filii Excelsi omnes». Sed cur Thearchiam laudemus ut causam
subponit.
[5]
Quare Scriptura laudat Thearchiam ut causam
Ut autem causam eorum que sunt, quoniam omnia ad esse adhibita sunt
per eius substantificam bonitatem. Dicit quod ideo sacra Scriptura laudat
Thearchiam <ut> causam eorum que sunt, id est et nativorum et naturarum,
moralium et rationalium quoniam per eius substantificam bonitatem,
id est bonitatem que omnia facit subsistere ut non ab esse subsistentie
quo creata sunt liquescant, omnia sunt adhibita de non esse ad
esse, de nichilo ad quiddam, de privatione ad habitum. Et pulchre ait
“adhibita”. Primo namque Deus non entia voluit; postquam voluit, ut
essent adhibuit; adhibita vero ad esse, ut non possent non esse, ea in
sua bonitate [stitit]. Vel certe primo Deus non entia voluit; post, illa
que voluit, causaliter in materia habuit; post, que habuit, ad esse forme
per substantialem generationem naturarum adhibuit; et adhibita, ut
non possent non esse, in sua bonitate continuit. Sed cur divina Scriptura
laudet Thearchiam ut sapientiam adnectit.
|
|